Book II › tit. 2.18 De confessis
X 2.18.2 Cum super electione
tit. De confessis · 2 glosses
Innocentius III. Canonicis de Bethlehem.Incipit Cum super electione · alleged in the gloss as de confess., cum super — 25× per the register · find the allegations →
Confessus
Et coram iudice suo, supra, de iudic., at si clerici. Alias ergo confessio non praeiudicat quantum ad poenam vel condemnationem. Praeiudicat tamen quantum ad suspicionem, infra, de excess. praelat., quam sit. Sed nonne iste fuit testis? Qualiter ergo punitur poena ordinaria contra illud supra, de ord. cognit., cum dilectus, ad fi.; infra, de except., denique, in fi.? Praeterea sine accusatore non debet quis puniri, infra, ut eccl. ben., ut nostrum, in princ.; ff. de muner. et honor., rescripto § si quis. Potest dici quod iste vel fuit denunciatus vel inquisitio contra eum facta fuit. Sic supra, de elect., per inquisitionem. Vel hic ex officio suo processit dominus Papa et in odium criminis, arg. 3. q. 9, nihilominus; et C. de probation., iubemus; et C. de testi., nullum. Etenim crimina undecumque claruerint, punienda sunt, 24. q. 3, ecce. Vel ideo punitur, quia crimen istud contingit principale negotium. Sic infra, de except., denique, in fi. Et hoc videtur verius, quia dicebatur ab adversario quod simoniace facta fuit electio, et quia electionem examinat de omnibus inquirere debet: de meritis personae, de modo electionis, de studio eligentium, et sic crimen illud contingit factum principale, supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., super eo; et supra, de elect., scriptum; et supra, de elect., nihil est. De his omnibus inquirit iudex ex officio suo de meritis electi et eligentium. Et iste fuit unus de electoribus, et ideo merito puniri debuit si commisit in ipso negotio vitium simoniae, sive de hoc actum fuisset sive non, cum ex officio hoc etiam fieri debeat, supra, de elect., cum nobis § his igitur, ubi de hoc. Et sic punitur aliquis super eo de quo non agitur contra eum directe in odium criminis, ut innuit littera sequens, scilicet: nos quoniam vitium huiusmodi persequi etc. Et est arg. infra, de testib., tam litteris. Sic et maritus punitur de lenocinio, licet contra eum directe non sit actum, ff. de adulter., ex lege § si publico.
Sarracenorum
Exponunt quidam dandorum regi, ut electioni praestaret assensum, vel potius pro seipso recepit illam obligationem ut ipse consentiret. Sic sola talis obligatio simoniam inducit, licet non receperit id quod venit in obligatione, quia in talibus nulla pactio vel conventio debet intervenire, 1. q. 2, quam pio § ulti.; et supra, de pact., pactiones; et infra, de simon., si quis. Et est moneta quae sic vocatur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.