Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.33 Tam litteris
tit. De testibus et attestationibus · 9 glosses
Idem Priori sancti Fridiani Lucani et magistro G. Canonico Pisano.Incipit Tam litteris vestris · alleged in the gloss as de testib., tam litteris — 19× per the register · find the allegations →
De auditu
Sic ergo testimonium de auditu tantum cum fama non facit fidem, infra, de accusat., inquisitionis § quaesivisti; et infra, de eo qui cog. consang., super eo. Arg. contra supra, de testib., praeterea, ubi creditur testimonio de auditu cum fama; et 32. q. 1, dixit. Sed loquitur ibi de praesumptione violenta, et ibi speciale est in eo casu, alias non sufficit. Sed haec fama purgationem inducit, ut in decretali infra, de accusat., inquisitionis, et hic ut patet inferius.
Probata
Nota quod in causa criminali etiam civiliter mota, licet actor habeat praesumptionem pro se, non tamen defertur ei iuramentum, immo locum habet regula actore non probante reus absolvitur, C. de edend., qui accusare. Tamen si infamatus est, ex hoc debet inde se purgare. In civili aliud, quia si actor habet bonam praesumptionem pro se habito respectu ad qualitatem personae et causae, defertur ei iuramentum, infra, de iureiur., iuramentum; et C. de testi., in bonae.
Soli
Id est, singulares, et ideo non valent, supra, de probat., licet; et supra, de elect., bonae 1; et supra, de elect., cum dilectus.
Tales
Forte criminosi vel malae opinionis. Unde eis non creditur, 2. q. 7, testes.
Cum vidua
Corrupta, alias non obesset, 34. dist., Valentino. Et quod cognovisset eam si corrupta esset, supra, de bigam., debitum. Et intellige quod contraxit in sacris, alias notam criminis non contraxisset, quia tunc non esset crimen contrahere cum vidua, sed irregularitas quaedam, quae repellit a promotione, ut supra, de bigam., ut bigami; supra, de bigam., super eo; et supra, de bigam., de bigamis, quod videtur potius hic fuisse.
Feminas
Nota quod cum opponitur crimen sive irregularitas in modum exceptionis contra clericum civiliter, indifferenter admittuntur laici et feminae, ut hic patet, sicut in denunciatione, supra, de testib., quoniam. Quia licet agitur de crimine, non agitur criminaliter, ut in capitulo supra, de testib., quoniam. Unde procurator potest intervenire, infra, de accusat., super his, in fi. Alias mulier non admittitur in crimine, 33. q. 5, mulierem; et infra, de verb. sign., forus § ulti.; et 15. q. 3, ex eo. Nec in testamento admittitur, Inst. de testam. ordin. § testes, vers. sed neque mulier. Item aliud contra supra, de testib., de caetero; et infra, de accusat., meminimus; et infra, de accusat., cum P; 2. q. 7, laicos; et 2. q. 7, ipsi Apostoli; et 2. q. 7, testes. Et haec omnia contraria loquuntur cum criminaliter agitur.
Excommunicantes
Videtur quod testes compelli possunt ubi odiosa proponitur exceptio, arg. supra, de elect., cum dilectus, ubi electores compelluntur detegere fraudem. Sed hic nihil dicitur de testibus, sed de impedientibus testes, et ideo dicas quod non debent compelli. Super hoc dic ut notatur infra, de testibus cog., dilectorum, ubi de hoc in fi. notulae. Et dixi infra, de accusat., super his, in quadam notula quae incipit: et tamen, ubi de hoc.
Purgationem
Arg. pro illis qui dicunt semper accusato indicendam purgationem, quod non est verum nisi ex hoc infamatus fuisset, 6. q. 5, quod autem; et 2. q. 5, presbyter.
Non fuisse consciam
Sed qualiter hoc potuit constare cum singuli essent in suis testimoniis singulares, supra, de elect., cum dilectus; et supra, de elect., bonae 1; et infra, de accusat., cum dilectus, in fi.? Solutio: bene potuit constare probando absentiam fratrum tempore contento in litteris, infra, de his quae fi. a prael., quanto; et infra, de testib., ex tenore. Vel quotiens fiebat mentio in capitulo de hoc facto, nulla fuit habita mentio de talibus litteris, supra, de probat., tertio; arg. C. ad leg. Corn. de fals., qui veluti. Nota ergo qualiter puniendi sunt qui praeter conscientiam capituli huiusmodi litteras nomine capituli scribunt, quia tamquam falsarii puniuntur, infra, de his quae fi. a prael., quanto.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.