Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.13 Meminimus
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Meminimus tibi mandasse · alleged in the gloss as de accusat., meminimus — 7× per the register · find the allegations →
Pro altera parte
Id est, pro seipso ex adverso.
Accusaret
Sed non videtur quod locum haberet adhuc accusatio, cum nondum habuisset plenum ius, sed potius debuisset excipere contra eam quod posset concedi. Sed quia repellitur ab obtento, potest admitti accusatio. De hoc dicitur infra, de accusat., super his.
Inimicus
Ergo si non fuisset manifestus inimicus deferendum fuisset appellationi, quia tunc cum crimen simoniae exceptum sit, eam poterit accusare, ut plenum dictum est. De hoc supra, de accusat., cum P.
Testimonium tulerit
Et forsitan super eadem causa vel alia consimili alio ipsam accusante, et ob hoc solum praesumeretur inimicus; simile supra, de accusat., cum P; et simile 4. q. 3 § item in criminali, in princ., ubi de hoc. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.