The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus

X 5.1.16 Super his

tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 12 glosses
Idem Priori sancti Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano.Incipit Super his de · alleged in the gloss as de accusat., super his 29× per the register · find the allegations →
Tribus modis
Quartum modum habes, scilicet per inquisitionem, infra, de accusat., inquisitionis; et infra, de accusat., qualiter et quando 1; et infra, de simon., licet Heli; exceptis notoriis, ut in capitulo infra, de simon., licet Heli. Et lex etiam dicit quod quatuor sunt genera cognitionum, quia aut agitur de capitali crimine, aut de fama, aut de pecuniaria re, aut de honoribus vel muneribus agendis, ff. de var. et extraord. cog., cognitionum.
Oportet inscribi
Sic infra, de simon., licet Heli; nisi in casibus: primo in crimine abigeatus, C. de abige., abacti. Item in levibus et paucis criminibus, arg. ff. de accusation., levia. Item in his quae apparitores referunt, C. de accusation., ea quidem. Item in crimine apostasiae, C. de apost., apostatarum. Item cum accusatur Christianus, qui contraxit cum Iudaea vel econverso, C. de Iuda., ne quis. Inscribere est obligare se ad eandem poenam si non probaverit quam reus debuit pati, si probasset ipse accusator, ut 2. q. 8, quisquis; et 2. q. 8, qui crimen.
Denunciatio
Praecedente legitima admonitione, alias repellitur, infra, de accusat., cum dilectus; nisi in casibus infra, de accusat., inquisitionis, 1. resp.
Accusatione
Potest accusator repelli, obiecto sibi maiori crimine pari vel etiam minori in modum exceptionis, quia criminosus accusare non debet, ut dixi supra, de accusat., si legitimus; et supra, de accusat., nulli; et 2. q. 7, si qui sunt; et 2. q. 7, quaerendum. Sed ab excipiendo non repellitur quis propter crimen seu propter excommunicationem, supra, de except., cum inter; et supra, de except., dilecti filii; quia cuilibet servatur legitima defensio, ut ibi dicitur.
Impedit promovendum
Et obstat etiam in dignitatibus postmodum acquirendis, supra, de elect., super eo; et arg. 2. q. 1, prohibentur; et supra, de accusat., omnipotens.
Non deiicit
Id est, propter hoc non privatur aliis dignitatibus seu beneficiis, quia non agebatur ad hoc, supra, de ord. cognit., cum dilectus; ff. de liber. agnosc., senatus, in fi. Sed si ex tali probatione gravata sit eius opinio, non promovebitur, supra, de testib., testimonium; et 81. dist., tantis; et supra, de accusat., omnipotens; nisi se purgaret.
Post confirmationem
Tunc enim spirituale vinculum est contractum, supra, de translat., inter corporalia.
Arbitrium
Hoc generale est quod ubi certa poena expressa non est in iure, arbitrio iudicis relinquitur, supra, de offi. deleg., de causis; ff. de iure delib., si servus, in fi. Et a tali poena imposita potest appellari, secus a poena expressa in iure, ff. de ver. sig., si qua poena. Sic et ubi ius expressum non est, secundum aequitatem est procedendum, supra, de translat., licet.
Adstringendus
Licet enim non inscribat, obligabit se ad extraordinariam poenam ad arbitrium iudicis, ut hic patet, et arbitrium iudicis aequum esse debet. Unde si excederet reducenda esset illi poena ad arbitrium boni viri, supra, de iureiur., Quintavallis; et supra, de iureiur., veniens, ad fi.
Criminalis
Et tamen requiritur in tali causa praesentia plurium episcoporum, ac si esset criminalis, 23. dist., illud; et 3. q. 6, haec quippe. Et in hac causa testes compellendos credo. De hoc dixi supra, de testibus cog., dilectorum, in fi. glossae.
Per procuratorem
Sic supra, de procurat., tuae. Sed ubi de crimine agitur criminaliter, non intervenit procurator, supra, de accusat., veniens, ubi de hoc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.