Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.1 Si legitimi
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 2 glosses
Felix Papa.Incipit Si legitimus non · alleged in the gloss as de accusat., si legitimus — 9× per the register · find the allegations →
Legitimus
Legitimus ideo dicit quia si sit criminosus, non potest alium accusare, 3. q. 7, qui sine; et 3. q. 7, postulatus. Et qui trabem gestat in oculo, festucam de oculo fratris non potest eruere, 3. q. 7 § tria, vers. porro, in fi.; et 1. q. 1, multi; et 6. q. 1, qui crimen. Qui enim alium accusat, debet esse bonae famae, non suspectus per iura praedicta. Si enim ad denunciandum viles personae non admittuntur, ut supra, de spons., cum in tua. Multo fortius nec ad accusandum. Item nec debent esse inimici, infra, de accusat., cum oporteat; et infra, de accusat., cum P; et infra, de accusat., meminimus. Debet enim esse sine crimine, non inimicus, bonae famae et opinionis qui alium accusat, alias non est legitimus accusator. Criminosus enim criminosum accusare non potest aut etiam denunciare.
Non fatigetur
Sed repellatur accusator et absolvatur reus ab observatione iudicii, 7. q. 2, accusator; nisi fuerit infamatus, quia tunc debet iudici ei purgatio, 2. q. 5, presbyter si a plebe; et infra, de purg. can., cum P. Et haec decretalis pertinet ad primam partem rubricae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.