The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus

X 5.1.10 Cum P.

tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 4 glosses
Alexander III. Gaitano Electo.Incipit Cum P. manconella · alleged in the gloss as de accusat., cum P 17× per the register · find the allegations →
Laicus
Nota quod laici in accusationem vel testimonium clericorum non sunt admittendi, et hoc regulare est nisi suorum vel suam iniuriam prosequantur, 4. q. 6, omnibus. Nec tunc ad testimonium, quia in facto suo nemo testis idoneus est, supra, de testib., de caetero; et 2. q. 1, prohibentur; et 4. q. 3 § item omnibus. Et hoc verum est nisi in criminibus exceptis, ut est crimen simoniae, haeresis, et laesae maiestatis, infra, de simon., tanta; et 2. q. 7, sacerdotes; et 2. q. 7, oves; 15. q. 3, sane; C. de episc. et cler., si quemquam. Et in his casibus et consimilibus admittuntur, si bono zelo et non ex odio procedant, quia tunc nec ad accusandum nec ad testificandum admittuntur, infra, de simon., licet Heli; et infra, de simon., per tuas 1; et infra, de accusat., meminimus; et infra, de accusat., cum oporteat. Inimici in nullo casu admittuntur. Laici enim bonae famae admittuntur in huiusmodi exceptis criminibus. Sed si laici sint malae famae et viles personae, tunc distinguitur: si clericus super illo crimine sit infamatus et malae opinionis, admittuntur laici et viles personae. Si vero sit bonae famae et opinionis, non admittuntur, et hoc bene colligitur, 1. q. 2, in primis, ad fi.; et infra, de simon., tanta; et infra, de simon., per tuas 1. Et hoc exceptis conspiratoribus et inimicis, ut dixi, et excipitur particeps criminis, supra, de testib., veniens 1. Et testibus vilibus sine corporali tormento credi non debet, ut 2. q. 1, in primis, ad fi. Sed accusator non torquetur, 4. q. 3 § si autem ea rei. Et sic Iohannes iste quia laicus erat, non admittitur contra clericum. Sed quare repellitur cum accusaret illud de simonia, quae est crimen exceptum, et quia etiam erat infamatus, ut patet ex eo quod indicitur purgatio illi? Respondeo quia erant inimici, quod bene colligitur propter mutuas accusationes et officia permista, ut patet ex ipsa littera.
Illius causae
Scilicit Ioannis laici fratris B. Iste enim Ioannes prius accusaverat forte ipsum P. coram episcopo et B. fratrem suum induxit in testem, ut hic viditur. Et ideo ipse repellitur tamquam inimicus, infra, de accusat., meminimus.
Purgationem
Quia uterque fuerat infamatus, infra, de simon., de hoc; et infra, de simon., insinuatum. Alias non esset indicenda purgatio, 15. q. 5, de crimine.
Cum tribus
Arbitrarius enim est numerus purgatorum secundum arbitrium praesidentis et qualitatem infamationis, arg. 2. q. 5, omnibus; 2. q. 5, presbyter si a plebe. Simile infra, de purg. can., inter sollicitudines. Numquid episcopus potest diminuere de hoc numero ex quo praefigitur a Papa? Ex quo est arbitrarius? Dicas quod non postquam Papa statuit, arg. supra, de offi. deleg., de causis § ulti. Quid si non potest habere compurgatores? Distingue: si hoc contingat ex eo quod est taliter infamatus, tunc puniri debet tamquam convictus, infra, de simon., insinuatum; et infra, de purg. can., cum P, quae est pars huius. Si vero non potest habere quia est advena, potest credi suo iuramento, cessante probatione, arg. supra, de iureiur., iuramentum; et ff. de his qui not. infam., accipe § qui iussu, vers. sed et si iure; in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § necessarium, vers. si vero crimen, coll. 9; C. de cust. reo., authen. novo iure. Quid si habet bonos laicos? Admittuntur, arg. 2. q. 1, in primis. Vincen.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.