The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.11 De hoc autem

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 8 glosses
Idem Toletano Archiepiscopo.Incipit De hoc autem · alleged in the gloss as de simon., de hoc 20× per the register · find the allegations →
Manifestum
Id est, notorium; alias secus 11. q. 3, eorum qui; et 3. q. 5, quia suspecti.
Recepisse
Maxime arg. supra, de confess., cum super; et infra, de simon., nobis.
Confessi fuerint in iure
Alias confessio extra iudicium non praeiudicat. De hoc nota supra, de confess., ex parte. Item arg. hic quod non mitius agitur cum confesso quam cum convicto, 2. q. 1, nos; supra, de confess., cum super; et ff. de confes., confessus. Arg. contra 50. dist., presbyterum; 12. q. 1, non dicatis; et arg. 50. dist., si quis praepostera; 2. q. 1, in primis, in princ. Solutio: cum sponte confesso mitius agitur, sed non parcitur sponte confesso in iure timore probationum, non enim est beneficium quod fit ex necessitate, ff. de ritu nupt., proxime. Sed ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum impendere non teneamur causa tamen liberalitatis impendimus, 28. q. 1, iam nunc. Ergo qui invitus confitetur, non remuneratur.
Deponendi
Haec est poena simoniacorum. Sic supra, de confess., cum super, cum agitur in modum accusationis. Immo idem videtur si agatur in modum inquisitionis, supra, de accusat., inquisitionis, 1. resp.
Manifestum est
Non tamen notorium, quoniam tunc secus, ut patet supra eodem capitulo, ubi ponitur manifestum pro notorio. Alia littera habet: non.
Canonica purgatio
Propter infamiam, infra, de simon., insinuatum; supra, de accusat., cum P.
Regem autem et principes
Hic rex et princeps ius habebant in electione tamquam patroni quorum assensus debet requiri, supra, de elect., sacrosancta. Et ita videlicet quod si non praestitissent consensum, non confirmabitur electio. Et sic ius habebant unde nec ante nec post electionem licitum fuit redimere consensum illorum, 8. q. 3, talia; et 1. q. 3, si quis praebendas; et 1. q. 1, eos; et infra, de simon., Matthaeus.
Restituant
Quia sine periculo eam retinere non possunt, ut hic patet. Et cum poena dupli debent restituere illam, in Auth. de sanct. episc. § si vero laicus, coll. 9, in 2. colum.; et in Auth. de sanct. episc. § si autem saecularis, coll. 9; et infra, de simon., audivimus; et supra, de immun. eccl., quia plerique. Hic nota quod ecclesiae restitui debet cui facta fuit iniuria, arg. 17. q. 4, si quis in atrio; et 27. q. 1, si quis rapuerit; et in Auth. de sanct. episc. § si quis autem, coll. 2. Et ecclesia potest vendicare illam pecuniam, in Auth. de sanct. episc. § si vero laicus; et in Auth. de sanct. episc. § sed neque xenodochium. Arg. contra infra, de simon., veniens, ubi restituitur ei qui dedit. Ala. dixit quod in decretali infra, de simon., veniens, restituta fuit ei qui dedit de misericordia, et hoc quod hic dicit est ius commune. Tu dicas aliter. Illa infra, de simon., veniens, loquitur de monacho qui pecuniam dedit pro sua receptione. Et illud est ius, et hoc similiter. Si ergo aliquis det pecuniam monasterio ut recipiatur, simonia committitur, infra, de simon., quoniam. Ei ergo qui dedit debet restitui pecunia tam indigne a monachis accepta, ut cum ea in aliud monasterium intret ne sit onerosus secundo monasterio, arg. 16. q. 6, de lapsis; et 27. q. 1, si quis rapuerit. Et ubicumque sive monasterio sive ecclesiae saeculari pecunia taliter data et accepta fuerit prout dicit decretalis infra, de simon., veniens, restituenda est pecunia ei qui dedit. Nec ecclesia vel monasterium debet cum tali fraude esse in lucro, cum ipsi clerici vel monachi in hoc ita communiter delinquunt, cum ipsi clerici de hoc sint puniendi, et ex eodem facto poenam et praemium consequi non debeant, ut ff. de negot. gest., sive hereditaria. Et ex hoc contingeret viam fraudibus aperiri, quod esse non debet, 93. dist., pervenit 2; et 35. q. 9, loci, in fi. Et tale lucrum ecclesia non debet habere, nec possent clerici vel monachi poenitere, nisi restituerent quod simoniace receperunt. Vel posset dici quod si clerici saeculares sic communiter delinquunt, ecclesiae debet applicari et clerici sunt omnes ab ecclesia removendi. Cum vero pecunia datur alicui, puta praelato soli vel alii cuicumque, ita quod ecclesia non sit in culpa, tunc locum habet quod prius dicitur, quod ille qui pecuniam receperit debet illam restituere ecclesiae in cuius ignominiam data fuit. Nec debet ei restitui qui dedit, et praecipue si sit saecularis, in quo casu intelliguntur authenticae praedictae. De regulari potest dici quod et tunc non debet ei restitui simpliciter, sed assignanda est secundo monasterio ad quod transit, ut eo vivente habeat usuam illius, arg. praedictorum capitulorum 16. q. 6, de lapsis; 27. q. 1, si quis rapuerit. Et hoc cum ecclesia fuit in culpa. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.