Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.12 Cum essent
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 2 glosses
Idem Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Cum essent in · alleged in the gloss as de simon., cum essent — 1× per the register · find the allegations →
Promiserat
Haec promissio sive pactio illicita fuerat et simoniaca, supra, de pact., pactiones; et infra, de simon., tua; et 1. q. 2, quam pio. Unde miles per talem promissionem non obligatur, quare ipsi R. imponitur silentium. Si vero sine aliqua pactione promovisset negotium illius vel alias servivisset eidem, bene poterat eum remunerare, sive praesentando ipsum ad aliquod beneficium, sive etiam alio modo, arg. 61. dist., quod proderit. Immo etiam naturaliter erat ei obligatus, ff. de pet. hered., sed et si lege § consuluit; et arg. 12. q. 2, haec huius placiti. Potest ergo licite quilibet servire episcopo vel alii spe futurae remunerationis, nec simonia committitur in tali spe cum sine omni pactione vel conditione serviat, dummodo principaliter hac intentione non serviat nec episcopus directe pro hoc servitio ei providere in beneficio intendat, quia sic esset immunis ab officio et obsequio, 1. q. 1, ordinationes; et 1. q. 1, sunt nonnulli. Alias nisi speraret inde remunerationem quare serviret, cum ex debito ei non teneatur, immo qui dignus est potest sperare episcopatum et alios honores, 59. dist., si officia; 74. dist., consuluit.
Silentium
Et bene, quia si ecclesiam tali modo adeptus fuisset, eam renunciare teneretur, ut 1. q. 1, si quis neque. Et in aspera poena vel poenitentia semper esset, ut ibi, quam etiam agere non posset ea retenta, supra, de accusat., inquisitionis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.