Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.13 Insinuatum
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 4 glosses
Idem Cistrensi Episcopo.Incipit Insinuatum est quod · alleged in the gloss as de simon., insinuatum — 13× per the register · find the allegations →
Ingressum
Unde fures sunt et latrones, quia non intrant per ostium, supra, de iure patron., relatum; et 23. q. 4, tres personas; et 1. q. 1, ordinationes; 7. q. 1, non furem.
Notorium
Dicitur tribus modis notorium, supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Et ideo nulla probatio est necessaria, supra, de accusat., evidentia; et 2. q. 1, de manifesta.
Quinta vel sexta manu
Arg. contra 2. q. 5, presbyter si a plebe; et 2. q. 5, si mala fama; et 2. q. 5, omnibus. Solutio: regulare est quod ipse episcopus debet se purgare cum duodecim presbyteris, presbyter cum quinque, diaconus cum tribus, unde versus: pontificem parium manus expurgat duodena // quinta sacerdotem levitam tertia poena // maior maiori minor est adhibenda minori. Quandoque tamen sunt pauciores, ut supra, de accusat., cum P; 2. q. 5, omnibus; quandoque plures, infra, de purg. can., inter sollicitudines. Hodie vero numerus compurgatorum arbitrarius est, secundum arbitrium iudicis, supra, de accusat., inquisitionis, in fi.
Perpetuo prives
Nota quod deficiens in purgatione punitur, ut hic patet, et supra, de simon., de hoc; et infra, de purg. can., cum P. Sed purgatio indicitur propter probabilem praesumptionem ortam ex fama. Ergo videtur quod ex probabili praesumptione possit diffinitiva sententia ferri, quod non est verum. Sed ista probabilis praesumptio transit in violentiam, ex eo quod non habet testes suae honestatis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.