The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.14 Nemo

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 6 glosses
Idem.Incipit Nemo presbyterorum xenium · alleged in the gloss as de simon., nemo 11× per the register · find the allegations →
Quodlibet
Id est, aliquod de quibuslibet. Simile 15. q. 1, mulier; et supra, de cond. appos., verum; et 1. q. 7, si quis omnem, in primo vers.
Celet
Nota quod simoniam committit, qui pro aliquo temporali celat peccatum alicuius, quod peccatum corrigere vel denunciare tenetur episcopo, sicut simoniacum est aliquid recipere, ut qui ordinandus est, non ordinetur, vel ut electioni quis non consentiat, 1. q. 1 § qui autem; et 1. q. 1, sunt quidam, ad finem quaestionis. Et est hic arg. quod celare est aliquid facere, simile 36. dist., si quis vult. Arg. contra ff. de praescr. ver., solent; et ff. de condi. ob turp. caus., ubi autem § ulti. Solutio: illa non tangunt istam materiam. hic loquitur de iudicio quod fit ad poenitentiam ad quod tenetur quilibet, unde nihil potest quis propter hoc accipere, cum sit spirituale. Illud de iudicio quod fit ad furem capiendum vel servum fugitivum pro quo potest recipi merces laboris. Ber.
Consanguinitatis
Ergo videtur quod consanguinitas simoniam inducat, quia non refert an iniustus cordis amor, an sordidae preces interveniant, 1. q. 1, si quis neque.
Alienis communicans
78. dist., quid est; 86. dist., facientis.
Reconciliationis
Pro reconciliatione vel absolutione pretium exigi non debet, infra, de simon., ad aures.
Utrumque
Primum scilicet digne poenitentiam vel minus digne, gratia vel favore adducere ad reconciliationem. Aliud est digne poenitentiam removere a reconciliatione aliquo livore. Utrumque enim istorum simoniacum est, et ita respicit istos duos modos tantum. Et quod primo dixit, simoniacum est. Similiter ut dicitur ibi, vel potest respicere omnia praecedentia, ut ista duo ultima quasi pro uno reputentur. Et quod primo dixit, celet, et innotescere detractet, quasi idem sunt. Et sic illud utrum quae potest respicere illa sic convicta. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.