Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.24 Ad aures
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 1 gloss
Idem.Incipit Ad aures nostras · alleged in the gloss as de simon., ad aures — 3× per the register · find the allegations →
Absolutionis
Beneficium absolutionis cum sit ecclesiasticum ministerium et spirituale, nihil est exigendum pro ipso praestando, supra, de simon., ad nostram; et supra, de simon., nemo; et supra, de simon., cum in ecclesiae. Et ideo qui pretium pro ipso recipit simoniacus est, 1. q. 3, non solum; et 1. q. 3, quaesitum. Sed illud potest dubitari utrum si dedisset aliquid pro absolutione simoniam comittat? Et potest dici quod non, quia iniuste absolutio denegatur sibi ex quo satisfecit, cum vexationem suam redimat, infra, de simon., dilectus 1, ubi de hoc. Unde non potest ab eo legitime appellari, cum grave immineat animae periculum, arg. supra, de appell., ut debitus. Nihil ergo directe iudici pro absolutione dari debet. Secus si adversarius propter illius contumaciam fecit sumptus, quia illos solvere debet antequam absolvatur, supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Et idem credo si propter hoc iudex fecisset sumptus propter contumaciam excommunicati, illos refundere debet antequam absolvatur, quia non dantur intuitu absolutionis, arg. infra, de sent. excom., sacro, ut puta cum iudex procedit ex officio suo, supra, de appell., cum speciali. Sed si iniuste illum excommunicasset sine omni difficultate absolvi debet absque gravamine, infra, de sent. excom., sacro. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.