The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.28 Dilectus filius R.

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 2 glosses
Idem Linconiensi Episcopo et Priori de Ponte fracto.Incipit Dilectus filius R. · alleged in the gloss as de simon., dilectus 1 4× per the register · find the allegations →
Restituere quod accepit
Cum indebite receperit, 1. q. 1, nullus episcopus. Nota ex eo quod praecipitur ei restituere quod accepit ei qui dedit, innuitur non esse turpitudinem ex parte dantis ius suum redimere volentis, arg. infra, de magistrat., prohibeas; et arg. 1. q. 3, quaesitum; et infra, de usur., plures; et supra, de feud., insinuatione. Dicas quod ius suum nulli redimere licet in re spirituali, ubi ille qui petit ius habet in re illa, quia simoniam committeret, ut supra, de simon., Matthaeus. Sed agere debet per superiorem, arg. supra, de simon., ad aures. Sed cum ille qui vexat nullam ius habet nisi quia illum vexat de facto, malitiose et iniuste. Dicunt quidam quod nullo modo potest redimere. Sed verius et aequius videtur quod cum iniuste vexatur, quod possit redimere suam vexationem sine peccato iuxta illud Apostoli: redimentes tempus quoniam dies mali sunt, et hic est arg. Contrarium tamen arg. est 16. q. 7, decimas quas populus, ubi dicitur quod episcopi decimas redimere non debent a populo, et tamen populus non habet ius retinendi. Solutio: prohibetur ibi quod episcopi decimas non redimant a rusticis, ne alii inde sumant exemplum et ne propterea credant se habere ius in decimas, unde compellant rusticos. Et ita intelligitur 16. q. 7, decimas quas populus. Sed non committeret episcopus simoniam si quandoque redimeret decimas. Idem dicendum est de beneficio vel officio iniuste interdicto et excommunicatione iniusta, scilicet quod non committit simoniam qui dat pro sua restitutione officii vel beneficii vel absolutione excommunicationis vel interdicti. Sed ille qui recipit simoniam committit. Qui dat nullum ius acquirit, sed dat ut ius acquisitum retineat vel redimat, quod licitum est, arg. 1. q. 3, quaesitum; et infra, de usur., plures. Si vero iuste sit suspenus vel excommunicatus, si pretium dat ut restituatur vel absolvatur, simonia ex utraque parte committitur, supra, de simon., nemo; 1. q. 1, nullus episcopus; et § praecedenti; et supra, de simon., ad aures; et 1. q. 3, non solum.
Promissionem
Ergo videtur quod si contra promissionem non venisset, quod non compelleretur restituere quod taliter recepit, quod non est verum. Unde supple maxime. Quia si constiterit quod iniuste acceperit, compelleretur ad restituendum et crimine concussionis puniretur, C. de condi. ob turp. caus., quod evitandi. Crimen vero concussionis est cum quis minatur alicui nisi ita vel ita faciat, ut 23. q. 1, militare; et ff. de concuss., si simulato; et ff. de concuss., concussionis. Praeterea non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum, 14. q. 6, si res; et de poen. dist. 5, falsas. Et quod possit repetere est arg. 14. q. 5, non sane. Item arg. ex hac littera quod non servanti fidem, fides est servanda, sic supra, de iureiur., pervenit 2. Arg. contra 33. q. 5, quod Deo pari. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.