Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.1 Plures clericorum
tit. De usuris · 6 glosses
Alexander III. in concilio Turonensi.Incipit Plures clericorum · alleged in the gloss as de usur., plures — 12× per the register · find the allegations →
Generalis concilii
Scilicet Turonensis, cuius est hoc capitulum.
In clero
Maxime, quia idem est de laicis.
Aliud genus
Multa enim sunt genera usurarum, arg. 14. q. 3, si foeneraveris; 14. q. 3, putant; 14. q. 3, plerique.
Deductis expensis
Deducendae sunt expensae. Et quod superest est fructus, ff. solut. matrim., fructus; ff. de pet. hered., si a domino vel a patre § fructus, in fi.; et 12. q. 2, vobis; et C. de fruct. et lit. exp., hoc fructuum. Et ipso iure per fructus perceptos liberatur pignus, C. de distract. pign., fundum; et C. de pigner. act., quod ex operis; et C. de pigner. act., creditor qui praedium. Fructus enim semper computantur in sortem, infra, de usur., quoniam; et infra, de usur., conquestus. Et hic expensae istae non debent esse superfluae, arg. ff. de rei vend., in fundo. Et illae tantum sunt deducendae quae in ipsam rem necessario factae sunt et pro fructibus colligendis, C. de pignorib., in summa. Potest ergo rem retinere donec deducat expensas. Sed quid si restituit rem nondum deductis expensis? Petat per conditionem indebiti, ff. de impen. in re. dot., quod dicitur § si dos; vel per contrariam actionem pignoratitiam, ff. de pigner. act., si necessarias.
Post huiusmodi
Maxime quoniam idem erat ante, 14. q. 4, si quis oblitus; et infra, de usur., cum tu.
Beneficium
Hoc ita potest intelligi, puta laicus aliquis iniuste detinet possessionem aliquam quae fuerat clerico in beneficium assignata. Licitum est clerico de manu laici taliter eam redimere, ut ecclesia vel ipse clericus fructus taliter perceptos retineat. Nec est usura, cum tantum suum recipiat, quia sic forte possessio ad ecclesiam reverteretur hoc modo, quia forte alias non poterat recuperari. Et idem est si esset feudum ecclesiae, quia fructus ecclesiae non computabit in sortem, infra, de usur., conquestus. Sed ecclesia interim servitia a vasallo recipere non debet, supra, de feud., insinuatione. Idem intelligo de laico quod hoc modo sibi licet redimere possessionem de manu iniusti detentoris. Alienam tamen possessionem taliter redimere non posset, quia fructus illi non sunt sui. Unde si illos retineret, usura esset. Idem esset de clerico si possessionem ecclesiae quae non fuit sibi pro beneficio assignata taliter in pignus reciperet, nisi de licentia ecclesiae hoc faceret, quasi percipiendo eos nomine ecclesiae. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.