Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.8 Conquestus
tit. De usuris · 2 glosses
Idem Abbati et Fratribus S. Laurentii.Incipit Conquestus est nobis · alleged in the gloss as de usur., conquestus — 9× per the register · find the allegations →
Sortem recepistis
Deductis etiam expensis, ut supra, de usur., plures; et supra, de usur., quoniam, ubi de hoc.
De feudo
In isto casu fructus non computantur in sortem. Interim tamen non debent servitium recipere a vasallo, nec est usura. Sic supra, de feud., insinuatione. In quo casu potest etiam intelligi supra, de usur., plures. Sed ibi illud exponitur, dic ut ibi. Habes ergo unum casum in quo non committitur usura ultra sortem recipiendo, ut supra, de usur., plures; et hoc favore ecclesiae. Item et in alio infra, de usur., salubriter, alias etiam posset attentari quod usurae possunt peti etiam secundum canones, ut cum vendo tibi praedium, et trado et percipis fructus nec solvis mihi pretium ad terminum, C. de usuri., usuras emptor. Quia huiusmodi usurae non quasi usurae sed quasi interesse petuntur, arg. 14. q. 4, quoniam multi, ibi: ad quaestum; et 14. q. 4, si quis oblitus, ibi: aliqua incrementa; et ff. pro soc., socium qui. Damna vero et interesse secundum canones peti possunt, 12. q. 2, si quis de clericis; et supra, de for. compet., dilecti; et supra, de fideiuss., pervenit; et supra, de fideiuss., constitutus. Et arg. ff. de eo quod cert. loc. dar. op., arbitraria § nunc de officio. Et maxime in contractibus bonae fidei ubi usurae veniunt ex mora, ff. de usuri., mora § in bonae; et ff. de peric. et comm. rei vend., venditori; et C. de act. emp. et vend., fructus. Quia non dicitur usura sed potius interesse, quia non dicitur recipere ultra sortem. Et quod dicit, quicquid sorti accedit, usura est. Illud potest intelligi in mutuo vel ubi aliquid excogitatur in fraudem usurarum. Illud nota quod duo sunt contractus qui de sui natura volunt esse gratuiti, ut mutuum et commodatum. Mutuum enim nisi sit gratuitum statim usura est. Unde illud, mutuum dantes, nihil inde sperantes, infra, de usur., consuluit. Item commodatum si non sit gratuitum et pecunia recipiatur pro re commodata, desinit esse commodatum et in locationem transire videtur, non tamen est usura. Item si vendo tibi fundum iusto pretio ea lege, ut quandocumque tibi solvero pretium quod mihi das, fundus ad me revertatur, C. de pac. inter emp. et ven., si fundum. In casu isto lucratur fructus. Alias si modicum esset pretium, praesumitur contractus in fraudem usurarum, supra, de empt. et vend., ad nostram. Et praecipue si emptor consuevit exercere usuras, supra, de pignor., illo. Item ubi pecunia datur ad pompam, possum inde recipere mercedem, quia non est mutuum, sed potius commodatum sive locatio, ff. commodat., sed mihi § non potest; et ff. commodat., saepe. Item ubi aliquid apponitur nomine poenae, dum tamen non in fraudem usurarum, 12. q. 2, fraternitas. Tamen in omnibus praedictis casibus non dicuntur usurae, sed potius interesse videtur. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.