Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.16 Salubriter
tit. De usuris · 2 glosses
Idem.Incipit Salubriter · alleged in the gloss as de usur., salubriter — 5× per the register · find the allegations →
In sortem
Hic est casus in quo fructus non computantur in sortem, alios habes notatos supra, de usur., conquestus.
Onera
Hoc ideo dicit quia fructus dotis cedunt lucro marito propter onera matrimonii, C. de iure dot., pro oneribus. Ad hoc autem ut maritus lucretur fructus rei dotalis, requiritur ut sustineat onera matrimonii, ff. de dol. except., pater. in princ. Item oportet quod possessio rei dotalis tradita sit, ff. solut. matrim., de divisione. Fructus vero percepti ante matrimonium restituuntur mulieri, nec cedunt lucro marito, ff. de usuri., videamus generali § item si dividere. Similiter fructus et foetus pecudum dotalium lucratur maritus, ff. de iure dot., plerumque § si servi. Idem est in fundo cretifodino vel argentifodino, ff. solut. matrim., fructus eos § si vir in fundo. Secus tamen est in foetu ancillarum dotalium, qui non cedit lucro ipsi marito, ff. de iure dot., plerumque § si servi. Item secus est in lapifodinis, ubi lapis non renascitur et in arboribus non caedendis, ff. solut. matrim., fructus eos § si fundum; et ff. solut. matrim., fructus eos § si vir in fundo; et ff. solut. matrim., fructus eos § sed si cretifodinae. Item fallit hic illa regula: cuius est emolumentum, eius dicitur esse periculum. Licet enim ad illos spectet emolumentum rei dotalis, non tamen rei periculum vel evictionis vel deteriorationis, ff. de iure dot., plerumque, in princ.; et ff. de iure dot., plerumque § si praediis; et C. de iure dot., evicta. Tamen cum distinctione, an res datae in dotem sint aestimatae vel non, ut ibi distinguitur. Sed hoc est verum nisi res dotalis consistat in numero, pondere, vel mensura. Nam periculum talium spectat ad virum, ff. de iure dot., res in dotem. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.