The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.22 De fideiussoribus

X 3.22.2 Pervenit ad nos

tit. De fideiussoribus · 7 glosses
Lucius III. Eliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de fideiuss., pervenit 17× per the register · find the allegations →
Non solventibus
Primo fuit in optione creditoris quem vellet primo convenire principalem vel fideiussorem, C. de fideiussor., iure nostro. Hodie corrigitur illud per authenticam, quia quamdiu principalis invenitur, fideiussor non molestatur, C. de fideiussor., authen. praesente. Nisi ipse fideiussor renunciaverit huic iuri, C. de duob. reis, authen. hoc ita. Et huic iuri renunciant fideiussores et constitutioni divi Hadriani, quae est C. de constit. pecun., divi Hadriani. Et huic iuri iste clericus fideiussor renunciavit.
Dispendium
Arg. officium suum nulli esse damnosum, ff. de fur., si servus communis § quod vero; 4. q. 3, si testes § venturis; et ff. ad Velleia., et primo § 1; ff. quemad. test. ap., sed et si quis; ff. ex quib. cau. maio., videlicet; et 2. q. 6, hoc etiam placuit. Sic supra, de renunciat., sane. Similiter econverso non debet praemium consequi unde poenam meretur, 16. q. 1, legi; ff. de negot. gest., sive hereditaria. Arg. contra ff. de his quib. ut indign., auferuntur; et ff. de his quib. ut indign., divi Severus.
Sigillo
Nota scripturam authenticam illam quae continet sigillum episcopi, arg. supra, de fide instrum., scripta. Ala.
Ex confessione
Confessus in iure pro iudicato habetur, C. de confes., confessos; et supra, de confess., cum super; et supra, de confess., ex parte. Et semper statur confessioni contra se factae, 14. q. 2 § 1; et ff. de interrog. act., de aetate § si quis; et supra, de confess., ex parte.
Servent indemnem
Ergo petet usuras, si eas solvit creditoribus. Sed oppono tibi, usurae indebitae fuerunt, supra, de iureiur., debitores. Ergo si ad eas etiam solvendas exceptione opposita fuit condemnatus, hoc per iniuriam iudicis factum est, quare principalis debitor non tenetur ei ad hoc, ff. de fideiussor., exceptione; ff. de evict., si per imprudentiam; et supra, de empt. et vend., si venditori; et ff. mand. vel cont., idemque § generaliter, ubi dicitur exceptio quae competit reo et fideiussori, et si eam scienter omittat ei est imputandum, ff. de exception., omnes exceptiones. Item debitor non intelligitur mandasse, ut solvat indebitum, ff. de condi. indeb., si procurator. Sed dicerem quod si fideiussor iuraverit solvere sortem et usuras, propter iuramentum exceptione proponere non poterit, supra, de iureiur., debitores, nisi primo impetrasset absolutionem iuramenti, de iureiur., ex administrationis. Unde satis potest petere usuras et expensas quas fecit, quia totum est interesse suum, ff. mand. vel cont., si mandato § si fideiussor; ff. de admin. rer., non utique § ulti. Et hoc prout sequitur, et infra, de fideiuss., constitutus. Sed obstat illa decretalis supra, de iureiur., debitores, quia ipse debet repetere usuras. Sed si non iurasset et potuit opponere exceptionem et non opposuit, non repeteret usuras, quia indebitum solvit. Hoc dicit Ala. Vel dic quod idem est cum iuravit, quia debuit impetrare absolutionem iuramenti antequam solveret usuras si potuit. Sed si non potuit, ipsemet repetet ab usurario. Alii ut Tanc. contradixerunt.
Redditibus
Nota clericis ob causam iudicati quotidiana stipendia interdici, ff. de re iud., commodis praemiorum. Arg. contra C. quae res pign. oblig. poss., spem. Sed licet speciali conventione non possunt obligari, ut lege proxima C. quae res pign. oblig. poss., spem, tamen ex causa iudicato a iudice possunt pro iudicato obligari, arg. C. de execut. rei iud., stipendia; et C. de praed. vel al. reb. min., venditio; ff. de reb. eorum qui sub tut., magis. Vincen.
Religionem fidei et iuramenti
Puniri enim debent, quia periuri sunt et infames secundum canones, 6. q. 1, quicumque; 22. q. 5, si quis; et supra, de iureiur., querelam; C. de transaction., si quis maior. Et idem est venire contra fidem promissam sicut contra iuramentum, ut hic patet, et supra, de his quae vi met. caus. fi., ad aures. Quia inter simplicem loquelam et iuramentum non facit Deus differentiam, 22. q. 5, iuramenti. Sed quare mandat eos suspendi, cum ad hoc non sit actum? Potest dici quod hoc facit ex officio suo, cum per denunciationem ad Papam pervenerit, quia undecumque crimina claruerint, punienda sunt, 24. q. 3, ecce.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.