Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.6 Debitores
tit. De iureiurando · 3 glosses
Alexander III. Episcopo Vigiliensi.Incipit Debitores ad solvendas · alleged in the gloss as de iureiur., debitores — 19× per the register · find the allegations →
Cogi non debent
Quia nulla fuit obligatio de iure divino sive canonico. Tamen iuramentum super hoc factum est servandum, et sic patet quod licet non teneat principale, tenet tamen accessorium contra illud, supra, de for. compet., si diligenti; et C. de legi. et const., non dubium.
Cogendi sunt
Sed videtur quod non sunt cogendi. Nam debitor habet actionem ad repetendum usuras iam solutas, ergo multo fortius habet exceptionem contra agentem, ff. de regul. iur., invitus § 1; et ff. de superfic., ait praetor § plane. Item dolo petit quod statim restituere debet, ff. de dol. except., dolo; et ff. de regul. iur., in condemnatione § dolo facit. Item si solvitur debitum, non repititur; ff. de condi. indeb., Iulianus; et ff. de condi. indeb., si procurator; et ff. de condi. indeb., iudex. Et si indebitum scienter solvitur, non repetitur, quia donari videtur, ff. de regul. iur., cuius per errorem; et ff. de condi. indeb., nunc videndum; et C. de condi. indeb., indebitum. Item a iuramento non videtur liberatus qui sic solvit ut postmodum repetat, ff. de solut., qui sic solvit; et ff. de solut., qui hominem § ulti. Ad hoc dicas quod usurae indebitae sunt iure canonico, et in nullo casu conceduntur, etiam ut captivi redimantur, infra, de usur., super eo. Et ideo solutae peti possunt tamquam indebitae, non obstat eo quod dicitur, indebitum scienter solutum non reperitur, quia hoc fit metu iuramenti, unde sibi non praeiudicat quod per metum facit. Vel sic, uno iure solvere tenetur propter iuramentum, sed alio iure repetit, quia indebite solutae sunt. Et sicut habet debitor actionem ad petendum solutum, ita habet actionem adversus creditorem ut eum liberet a iuramento, supra, de iureiur., ex administrationis; et infra, de usur., tuas dudum. Et quod dicit cogendi sunt, intellige cum non petunt absolvi a iuramento.
Reddere iuramentum
Arg. quod solvere usuras non est peccatum, alias non compellerentur, 22. q. 1, si peccatum. Sed ille qui recipit, peccat. Et in eodem facto alter peccat et alter non. Sic etiam in alio casu unus committit adulterium, alter non, 32. q. 5, proposito.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.