Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.5 Nullus episcopus
tit. De iureiurando · 1 gloss
Urbanus Papa.Incipit Nullus episcopus clericos · alleged in the gloss as de iureiur., nullus — 9× per the register · find the allegations →
Iurare compellat
23. dist., quamquam, arg. contra. Sed illud intelligitur secundum istud, ut illi tantum quibus committitur administratio ecclesiae iurent. Alii vero non, supra, de maior. et obed., legebatur; arg. supra, de iureiur., ego. Sunt et alii casus in quibus iuratur pro pace, 22. q. 1, omne. Item pro fide, de conse. dist. 2, ego Berengarius; et 1. q. 7, quotiens. Pro fama, infra, de purg. can., quotiens, et in aliis pluribus capitulis ibi positis. Pro obedientia, ut hic, et supra, de iureiur., ego; et supra, de elect., significasti. Pro cautela dilapidationis, 28. dist., de Syracusanae. Pro veritate in defectum aliorum testium, 14. q. 2, quamquam. Unde versus: pax et fama fides reverentia cautio damni // defectus veri sibi quaerunt magna caveri.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.