Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica
X 5.34.5 Quotiens
tit. De purgatione canonica · 5 glosses
Innocentius Papa Aquilegiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo.Incipit Quotiens Tridentinus episcopus · alleged in the gloss as de purg. can., quotiens — 7× per the register · find the allegations →
Accusatores
Et sic videtur quod plures possunt simul accusare de eodem crimine, supra, de collus., scripta; et 2. q. 1, in primis. Sed hoc ita contingit de facto. Sed iudex debet eligere magis idoneum, ff. de accusation., si plures. Vel intellige accusatores, id est, delatores vel denunciatores, supra, de accusat., cum oporteat. Et hoc satis videtur quia si fuissent accusatores, si non probaverint puniri debent poena talionis ad quam se inscribere debuerunt, supra, de simon., licet Heli. Aliter non admittitur accusator, ut ibi. Tamen denuncians si non probat puniri debet extraordinaria poena ad arbitrium iudicis, supra, de calumniat., cum dilectus. Ber.
Sui ordinis
Scilicet episcoporum. Et ita est arg. quod episcopalis dignitas sit ordo, 21. dist., cleros; 89. dist., ad hoc.
Religiosorum
Nota quod compurgatores debent esse bonae opinionis, ita quod non sit versimile eos velle peierare et ab ecclesia tollerentur, infra, de purg. can., cum P; et infra, de purg. can., constitutus. Et qui eius conversationem agnoscant, infra, de purg. can., inter sollicitudines.
Submissam
Non enim licet mihi per alium quod per me non licet, 1. q. 7, sancimus; ff. de admin. rer., non utique, in princ.; et ff. de Maced., filium habeo. Et qui per alium facit per seipsum facere videtur, infra, de sent. excom., mulieres; et ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse.
Credunt eum verum
Sic infra, de purg. can., accepimus, in fi.; et supra, de testib., quotiens. Alias enim subirent anceps periurium, si praecise iurarent de aliena facto, ff. de in litem iuran., videamus; ff. de act. rerum amot., Marcellus § qui rerum. Qualiter iurare debeant qui purgantur, dicitur infra, de purg. can., accepimus, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.