Book V › tit. 5.2 De calumniatoribus
X 5.2.2 Cum dilectus
tit. De calumniatoribus · 3 glosses
Innocentius III. Zamorensi, Segobiensi et Abulensi Episcopis.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de calumniat., cum dilectus — 6× per the register · find the allegations →
Nunciasset
Cum ad denunciationem alicuius Papa committit inquisitionem, non procedit iudex nisi denuncians probet legitimam admonitionem praecessisse, infra, de simon., licet Heli.
Calumniandi
Sic patet quod si denuncians non probat quod intendit, calumniari praesumitur sicut in accusatore, 2. q. 3, qui non probaverit; C. de advoc. div. iud., si patronum. Sed qualiter probabitur quod non calumniose denunciavit? Videtur quod per iuramentum probari posset, ut hic colligitur; arg. supra, de testib., praesentium; et supra, de except., pastoralis. Et improprie hic dicitur calumnia, quia calumniator punitur similitudine supplicii, 2. q. 8, quisquis; et 2. q. 8, qui crimen; et supra, de accusat., super his; et supra, de accusat., qualiter et quando 2. Poena ergo illius qui denunciat, si non probat, erit suspenso officii et beneficii ut hic patet, donec se purgaverit. Et huiusmodi purgatio praestabitur ad arbitrium iudicis ex quo hic non determinatur, supra, de offi. deleg., de causis § illis etiam. Et praeterea cum purgationes hodie arbitrariae sunt, supra, de accusat., inquisitionis, in fi.
Simili poena
Haec etiam est causa quare puniuntur, ut alii non sumant inde exemplum infamandi praelatos suos. Et ita poena unius est metus alterius, 2. q. 7, quapropter; ff. de poe., capitalium § famosos; supra, de offi. ord., irrefragabili. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.