The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.25 De exceptionibus

X 2.25.4 Pastoralis

tit. De exceptionibus · 6 glosses
Idem Episcopi Heliensi.Incipit Pastoralis · alleged in the gloss as de except., pastoralis 30× per the register · find the allegations →
Dilatoriae
Secus de peremptoriis et de exemptione excommunicationis, quam possunt proponi quandocumque de his dicitur infra, de except., exceptionem.
Ex tunc
Id est, post terminum statutum a iudice et finitum.
Protestatae
Supra, de testib., praesentium. Et intellige protestatae nominando expresse exceptiones quae scribi deberent, supra, de probat., quoniam, ut si velit proponere exceptionem recusationis, illam primo debet proponere et super illa tantum procedere. De aliis potest protestari sic, salvis aliis dilatoriis quae tales sunt, et debet nominari probandis suo loco et tempore postquam cognitum fuerit de suspicione. De hoc dixi supra, de probat., quoniam. Nec sufficit dicere in genere, salvis aliis exceptionibus, quia per hoc nulla videretur provisio huius decretalis infra, de confirm. util. vel inutil., bonae; arg. supra, de dolo et contu., ex litteris.
Audiantur
Sic enim dicit lex, quod si aliquis proposuit unam exceptionem et succubuit, si vult aliam postea proponere, hoc faciat infra terminum constitutum, Inst. de excusat. § quod autem. Et hoc verum est quod simul possunt proponi cum alicui competunt plures exceptiones, quae non sunt contrariae. Sed in contrariis secus, unde si primo proposuit unam et succubuit, volens postea ire ad aliam, bene admittitur, C. de inoffic. testam., contra maiores; et infra, de praescrip., auditis. Et ita patet quod hic perditur exceptio si non proponatur infra terminum constitutum, sed actio non perditur. Simile in accusatore, quia si non prosequitur accusationem suam infra terminum, postea non auditur, infra, de accusat., veniens; et C. qui accus. non poss., qui crimen; et 4. q. 5, quisquis. De hoc dictum est supra, de probat., licet. Immo punitur in libra auri qui exceptionem dilatoriam post litis ingressum proponit, C. de exception., si quis.
De novo
Scilicet post terminum statutum idem esset, si etiam post litem contestatam extorta sit, supra, de offi. deleg., insinuante. Quia quae de novo emergunt, auxilio indigent, ff. de interrog. act., de aetate § ex causa. Et nova res novum consilium et remedium exigit, ff. de ven. inspic., temporibus, in princ. Et si nova causa allegetur, puta quia fideiussor mortuus sit, iterum aequum erit praestare cautionem, ff. ut in poss. legat., plane. Et novis morbis nova convenit antidota praeparari, supra, de iuram. calumn., caeterum; 50. dist., ut constitueretur.
Postmodum
Scilicet post terminum constitutum, infra quem omnes dilatoriae proponantur. Sic supra, de testib., praesentium. Et ita iuramentum est hic, et ibi legitima probatio. Sed quid si post litem contestatam vellet iurare, quod post ipsam contestationem ad notitiam ipsius pervenit, quae tamen non est exorta de novo sed erat ab initio, puta consanguineus erat iudex impetrantis vel impetrans vassalus iudicis vel aliqua alia consimilis, sed hoc reus ignorabat, numquid debet audiri? Dicunt quidam quod sic. Mihi videtur quod amplius non audiatur, quia ab initio debet inquirere de huiusmodi dilatoriis, quia vigilantibus et non negligentibus iura subveniunt, ff. ex quib. cau. maio., non enim; ff. de edend., veluti. Et facilitati et negligentiae suae imputet. Neque enim oportet per singula momenta onerari actorem, ff. ut in poss. legat., si is a quo § ulti. Sic enim non esset litium finis. Et hoc quod dicit hic locum habet in exceptionibus facti et non iuris, quia nemini licet ius ignorare, ff. de iuris et fact. ignor., regula.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.