Book II › tit. 2.30 De confirmatione utili vel inutili
X 2.30.3 Bonae memoriae
tit. De confirmatione utili vel inutili · 9 glosses
Coelestinus III.Incipit Bonae memoriae A. · alleged in the gloss as de confirm. util. vel inutil., bonae — 13× per the register · find the allegations →
Mandarunt
Quod facere non debuerunt, quia appellatione interposita nihil est innovandum, 2. q. 6, appellatione; et ff. nihil inn. appel., appellatione. Immo revocari debet executio antequam de appellatione cognoscatur, supra, de iureiur., veniens; et supra, de appell., dilecti filii 1.
Caute praeveniens
Quod facere praemature non debet, ut appellantem in commissione impetrata supplantet, supra, de appell., oblatae. Secus si non praeveniat diligentiam appellantis, infra eodem capitulo § verum, quia tunc valent primae, ut ibi.
Mentio habebatur
Et ideo non valuerunt, supra, de rescript., ex parte S, ubi de hoc.
Generare
In hoc scilicet, quod non obstantibus primis litteris confirmationis iudices dati ad appellationem cognoscent de ea, supra, de confirm. util. vel inutil., si quis; arg. infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta, ad fi. Arg. simile supra, de testib., ex parte; et supra, de testib., causam quae 2; et infra, de privileg., dudum. Ber.
Si dicatur
In secundis litteris impetratis ab appellante. Et quod dicit, si dicatur, supple maxime.
Nullis litteris
Per hanc generalitatem nihil revocatur, supra, de dolo et contu., ex litteris; et ff. de lege Corn. de fals., divus. Nec valet legatum vel stipulatio fundi in genere facta, nullo fundo demonstrato, ff. de iure dot., cum post divortium § gener a socero; et ff. de iure fisc., ita fidei. Expressam enim debent facere mentionem de primis ad hoc, ut primae revocentur, supra, de offi. deleg., ex litteris.
Forma
Id est, in forma communi.
Nil diceretur
Quod eas revocaret.
Tamdiu
Ista littera multum videtur contradicere priori, quae dicit quod posteriores debent praeiudicare prioribus. Et hic innuitur quod valent litterae confirmationis primae, ergo non est opus ut in prioribus fiat mentio de appellatione, et ita non refert utrum in secundis fiat mentio de primis vel non. Unde debet intelligi § iste in eo casu cum primae valent, cum appellatus non praevenit diligentiam appellantis, sed expectavit legitimo tempore, et sunt litterae sine aliquo vitio, et sic procedent primi iudices ad confirmandam vel infirmandam sententiam, ut supra, de appell., oblatae, ad fi. Quia per talem generalitatem non revocantur primae legitime impetratae, ut dicitur in proxima notula. In primo casu non valent primae litterae, quia appellatus praevenit diligentiam appellantis, nec fecit mentionem de appellatione, ut patet ex ipsa littera. Vel dic quod iudices dati super appellatione debent cognoscere de iniquitate sententiae, et litterae confirmationis tamdiu valebunt, quousque constet de iniqua sententia. Et si sententia confirmetur, remanebit confirmatio in statu suo. Si vero cassetur, confirmatio non valebit, arg. supra, de fide instrum., accepimus § interim; et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta, in fi. Arg. ad hunc sensum littera ista competentius adaptatur. Et ista fuit simplex confirmatio sententiae quam fecit Papa in forma communi commissa impetranti. Alias quare fuisset posita haec decretalis in titulo isto? Potius debuisset poni in titulo de appellationibus, si deberet intelligi secundum illam decretalem supra, de appell., oblatae. Et ex littera utriusque decretalis patet intellectus iste. In illa supra, de appell., oblatae, dicit quod Plebanus de Sambro super observatione sententiae litteras ad iudices impetravit commissionis, sicut rationabiliter lata erat. Et hic dicitur quod rescriptum confirmationis fuerat assecutus, quia Papa eam confirmavit in forma communi. Et sic non intelligitur ista secundum illam, et litterae confirmationis non mittuntur hic iudicibus, sed illis qui confirmationem impetrant. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.