The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.30 De confirmatione utili vel inutili

X 2.30.4 Cum dilecta

tit. De confirmatione utili vel inutili · 9 glosses
Innocentius III. Decano Padeburensi.Incipit Cum dilecta in · alleged in the gloss as de confirm. util. vel inutil., cum dilecta 23× per the register · find the allegations →
Non videremus
Nec poterat videri quod non erat, ut 35. q. 5, ad sedem, ultra unam columnam, vers. hic ergo evigilent etc. Et hoc ideo non poterant videre, quia innovatio nihil novi iuris tribuit, infra, de privileg., ex parte abbatissae; et infra, de privileg., quia intentionis. Et si originale cassatur, similiter et innovatio sive confirmatio, ut supra, de fide instrum., inter dilectos; et supra, de re iudic., cum inter vos.
Iure sit civili
In Auth de testi. § quoniam multae, coll. 7; et in Auth de testi. § haec vero, coll. 7; et ff. ad leg. Aquil., in lege Aquilia; ff. de in int. rest., divus; et C. de usuris pupil., pupillus. Et iure canonico supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp.; et supra, de testib., significavit; et supra, de testib., cum olim.
Similitudine provocati
Similis enim aequitatis ratio similia iura suadere videtur, arg. supra, de consti., nam concupiscentiam; et C. ad leg. Falc., cum certum; ff. ad leg. Aquil., illud; et supra, de translat., inter corporalia; et C. de constit. pecun., divi Hadriani. Item arg. eandem esse rationem in testibus et instrumentis, C. de fid. instrum., in exercendis; et supra, de testibus cog., pervenit 1.
Duximus innovanda
Ne si vetustate consumantur, nulla fides eis adhibeatur, arg. supra, de fide instrum., inter dilectos. Arg. contra quod instrumentis vetustate consumptis vel a muribus rosis sit adhibenda fides, ff. de bon. poss. sec. tab., tabulas § si rosae; et supra, de fide instrum., si instrumenta.
Novum ius
Simile 12. dist., praeceptis.
Procuratricem
Sic ergo femina potest esse procuratrix, sic et arbiter, supra, de arbitr., dilecti. Similter et iudex, 12. q. 2, cum devotissimam. Nam et monachus de mandato abbatis potest esse procurator, 16. q. 1, monachi. Vel dic quod ratione administrationis potest esse procuratrix, sicut et abbas, supra, de transact., contingit; et infra, de censib., sopitae. Vel ideo potuit esse procuratrix ecclesiae suae, sicut miles in causa connumeri sui, ff. de procur., filiusfamilias § veterani. Vel dic quod verius est quod Papa ex certa scientia constituit eam procuratricem, unde de hoc non est disputandum, 16. q. 4 § qui autem; et C. de crim. sacr., disputari; et ff. de re iud., quidam consulebant; et supra, de offi. deleg., cum vigesimum. Alias femina non potest esse procuratrix, 3. q. 7, infamis § tria; et C. de procur., alienam; ff. de regul. iur., feminae. Sed si Papa in sua persona vellet agere, coram quo agere debet? Debet super hoc arbitros eligere vel delegare causam alii, arg. ff. de iuris., qui iurisdictioni. Vel posset esse iudex in causa ecclesiae suae. De hoc dictum est supra, de iudic., cum venissent.
Ad interruptionem
Sic supra, de praescrip., illud; et supra, de praescrip., auditis, ubi de hoc.
Legitimam
Scilicet centum annorum, quae sola currit contra Romanam ecclesiam, supra, de praescrip., cum vobis.
Diocesi
Ut 16. q. 7, omnes basilicae; et 18. q. 2, monasteria; et infra, de relig. dom., constitutus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.