The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.34 Cum olim

tit. De testibus et attestationibus · 4 glosses
Idem Dulmensi Episcopo et Decano et Priori sanctae Trinitatis Eboracensis.Incipit Cum olim archidiaconus · alleged in the gloss as de testib., cum olim 4× per the register · find the allegations →
Menensis
Ista ecclesia Menensis, quae alias dicitur sancti David, olim fuit archiepiscopalis, sicut appareat per privilegium ipsius ecclesiae, quam Cantuariensis archiepiscopus tenet pro suffraganea ecclesiae suae. Archidiaconus ipsius ecclesiae super statu seu libertate illius movit quaestionem archiepiscopo Cantuariensi dicens eam liberam esse. Et per consequens debet esse metropolis super cunctis ecclesiis Vualliae. Hoc dicit Tanc., qui factum novit.
Per exceptionem
Forte obiiciebatur ei, quod non habebat mandatum, et sine litteris sui capituli et episcopi non erat audiendus, ut supra, de procurat., alia. Sed non est verum in hoc casu, quia quilibet alius etiam minor potest prosequi iniuriam ecclesiae suae, ne trahatur in peiorem statum, 12. q. 2, non liceat. Etiam aliis contradicentibus, ff. de liber. caus., si quando; ff. de liber. caus., quoniam; et ff. de liber. caus., amplius. Licet alias coniuncta persona repellatur, si agat contra voluntatem aliorum, ff. de procur., Pomponius § ulti. Sed hic non est ita, nam quilibet agere tenetur pro ecclesia, 2. q. 7, quapropter; et 5. q. 5, non vos. Et sic unus iuste resistit omnibus, 31. dist., Nicaena; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis. Arg. contra ff. qui et a quib. man. lib., si quis hac lege § quotiens. Et ita intellige de alia exceptione, puta rei iudicatae, vel quia esset excommunicatus vel aliam consimilem. Io. Item arg. est hic quod exceptio peremptoria ante litem contestatam potest obiici et probari, et sic repellitur actor ab agendo, quod verum est in tribus casibus, supra, de litis contest., extravag. exceptionis peremptoriae, in concilio Lugdunensi.
Valetudinarios
Sic supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp.
Recepturae
Sic videtur quod contra contumacem possit procedi usque ad sententiam etiam lite non contestata. Si haec est vera littera, et loquitur de diffinitiva. Sic non solum senes, sed omnes indifferenter sunt recipiendi. Et hoc videtur satis littera, testes maxime senes, et sic illud maxime proprie ponitur. Et sic est iste unus casus in quo favore libertatis recipiuntur testes lite non contestata et sententia proferetur, sicut contingit in electione praelati vel matrimonio carnali, supra, ut lite non cont., quoniam § porro. Et est arg. ad hoc C. de ing. manum., diffamari. Et sic intelligebat Tanc. Alii exponunt istam litteram sententiam, id est, interlocutoriam, scilicet de missione in possessionem, si altera pars non venerit, vel si partes venerint, litem primo contestabuntur. Sed prima lectura ex ipsa patet littera. Nam si Papa vellet intellexisse de interlocutoria, de ea mentionem fecisset, infra, de decim., ad audientiam; et supra, de translat., inter corporalia. Sed multum videtur obstare huic, cum dicit senes et valetudinarii, cum illi consueverunt recipi lite non contestata, ut in capitulo supra, ut lite non cont., quoniam. Unde si Papa intelligebat quod in casu isto possint recipi lite non contestata ex parte actoris, simpliciter dicere debuit: recipiatis testes quos archidiaconus duxerit producendos, secundum quod praecepit in casu consimili, cum actor absens est contumaciter, et reus praesens, supra, de dolo et contu., causam quae. Ideoque videtur quod loquatur hic de sententia interlocutoria, et testes senes et valetudinarii recipiantur, ne copia subtrahatur probationum ex eorum defectu, ut supra, ut lite non cont., quoniam. Et secundum hoc dicit maxime, id est, tantum. Vel dic ut dixit Tanc. Et hoc potest intelligi ex eo quod dicit maxime, quod verbum non fuit in antiqua compilatione, et quia non recipiuntur testes lite non contestata, cum fit missio in possessionem propter contumaciam, sed summatim examinato negotio fit missio, supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et supra, ut lite non cont., quoniam § quod si. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.