Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.1 Alia quidem
tit. De procuratoribus · 5 glosses
Gregorius Maximo Salonensi Episcopo.Incipit Alia quidem · alleged in the gloss as de procurat., alia — 22× per the register · find the allegations →
Portitoribus
Quia constabat istos non habere mandatum ad agendum, non fuerunt admissi. Unde circa procuratorem actoris distingue utrum certum sit procuratorem habere mandatum, ut quia reus hoc confitetur, vel ipse ostendit mandatum sufficiens vel si neget, probet hoc procurator per testes vel instrumentum. Et secundum hoc procurator non tenetur satisdare dominum ratum habiturum, sicut nec debet satisdare procurator praesentis et confirmantis vel apud acta procurator factus, C. de satisda., non est iuris. An cerum sit eum non habere mandatum, aut dubitatur utrum habeat vel non habeat mandatum. Si certum est eum non habere mandatum, repellitur, ut hic. Et si velit satisdare non est audiendus nisi sit coniuncta persona, quae admittitur cum satisdatione, nisi appareat de contraria voluntate domini, ff. de procur., Pomponius § ulti.; et ff. de procur., sed et hae personae. In casibus tamen admittitur contra voluntatem pro libertate, ff. de liber. caus., si quando; ff. de liber. caus., quoniam; et ff. de liber. caus., amplius. Et pro defensione condemnati, ff. de appellat., non tantum. Ubi autem dubitatur de mandato, dicebat P. semper esse in electione rei, an velit exigere probationem mandati an satisdationem. B. dicebat distinguendo utrum reus diceret procuratori, non habes mandatum, et tunc procurator tenebatur probare mandatum; an diceret, dubito an habeas mandatum, et tunc est in optione procuratoris quod facere velit. Azo dicebat quod in arbitrio procuratoris est, an velit probare mandatum an cavere de rato, quia cum quis tenetur ad alterum duorum, scilicet, probare vel cavere, quod voluerit praestando liberatur, ff. de iure dot., plerumque § ulti.; et C. de condi. indeb., si quis servum. Haec satisdatio danda est quando de mandato dubitatur, C. de procur., cautio; et ff. ut in poss. legat., si is a quo § 1. Idem in actore universitatis, ff. quod cui. univ. nom., item eorum § actor. Item clerici inter coniunctas personas numerantur, arg. 12. q. 2, non liceat. Item nota quod licet procurator actoris non caveat de rato quando constat de mandato, cavere debet de defendendo, C. de satisda., non est iuris. Alias denegatur ei actio, ff. de procur., mutus et surdus § poena. Et de omnibus etiam quae contra ipsam moventur, defendere debet, ff. de procur., omnium; et ff. de procur., non tamen; ff. de procur., non solum.
Praemonuit
Arg. ad cautelam futurorum habendam, 23. dist., in nomine Domini. Et exempla praesentia nos cavere praemonent in futurum, 82. dist., plurimos, in fi.; et arg. ff. locat. et conduct., si quis domum § 1; et 1. q. 7, convenientibus. Hic praesumitur ex praeteritis circa futura. Sic infra, de praesump., mandata; et infra, de praesump., scribam.
Mandato
Tria debet continere mandatum, scilicet, nomen eius qui procuratorem eum constituit, et causam ad quam constituitur, et quod ratum habebit quod cum eo factum fuerit, ut ff. de procur., si procuratorem. Sed pone quod de mandato dubitetur, quia sigillum incognitum est, quid erit? De eo fieri debet fides, arg. ff. quod cui. univ. nom., item eorum § actor; et ff. de admin. tut., vulgo; et C. de fid. instrum., quidam; et arg. ff. de publican., quicumque.
Legaliter
Littera sequens exponit hoc verbum, legaliter. Ex eo quod hic dicitur et legitur, infra, de iudic., causam quae vertitur, colligitur evidenter quod nec praelatus sine consensu capituli, nec capitulum sine consensu praelati potest iudicium exercere nec conveniri, quia nec alienare potest alter sine reliquo, 12. q. 2, sine exceptione. Nec commutare nec donare, ut ibi dicitur, et infra, de dona., pastoralis; et infra, de his quae fi. a prael., per totum; et eodem modo nec capitulum sine consensu praelati, cum omnes unum corpus intelligantur, infra, de his quae fi. a prael., novit. Et praeterea dicit lex quod qui non potest alienare, non potest rem in iudicium deducere, ff. de iure delib., ait praetor. Et per iudicium quaedam alienatio fit. In iudicio enim contrahitur, sic in stipulatione, ff. de peculi., licet § sed si filius, in fi. Praeterea si praelatus sine consensu capituli posset agere vel conveniri, et praeiudicaret ecclesiae factum praelati, fraus posset fieri ecclesiae et praeiudicium, quia permitterent, immo procurarent quandoque praelati se conveniri, et facerent collusionem. Sed contra videtur, quod solus praelatus convenire et conveniri possit, ff. quod cui. univ. nom., constitui, ubi dicit utilis actio administratori civitatis debetur; et ff. de condi. et demon., municipibus; et ff. ad municip., municipes; et C. de iureiuran., cum et iudices § hoc etiam, in fi.; et 12. q. 2, non liceat; et infra, de rebus ecc. non alien., si quis; et supra, de rescript., edoceri, ubi de hoc. Dicunt quidam quod praelatus potest convenire et conveniri sine consensu capituli per iura praedicta. Ego dico contra, quod nec praelatus sine consensu capituli nec capitulum sine consensu praelati agere vel conveniri potest per priora iura. Tamen concedo quod si praelatus vel collegium agat sine consensu alterutrius, et vellet cavere de rato, debet audiri cum sit administrator, et teneatur negotia ecclesiae procurare, ut supra, de rescript., edoceri. Si vero conveniatur, non debet audiri sine consensu capituli nisi caveat de iudicato solvendo, cum quilibet alter se possit offerre defensioni, si velit cavere de iudicato solvendo, et periculo suo litem suscipere. Et illa capitula, infra, de rebus ecc. non alien., si quis; et 12. q. 2, non liceat, in speciali casu loquuntur, scilicet, cum agitur de revocatione rei alienatae indebite et male, quia per hoc consulitur ecclesiae, nec potest laedi. Quod contingere posset in aliis casibus, ubi non agitur specialiter de revocatione rei alienatae indebite, non obstantibus legibus pro contrariis signatis, quia intelligi possunt, scilicet, ut competat actio administranti non quantum ad hoc, ut agere possit solus, nisi caveat de rato, vel nisi habeat speciale mandatum ad hoc. Nec in rebus ecclesiasticis stamus legibus illis sed canonibus. Et quo iure non potest componere seu transigere sine consensu capituli, supra, de maior. et obed., humilis; supra, de transact., contingit; eodem iure non potest agere vel respondere sine consensu capituli, arg. ad hoc supra, de maior. et obed., humilis.
Indicto
Id est, instituto. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.