The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.24 De donationibus

X 3.24.7 Pastoralis

tit. De donationibus · 4 glosses
Idem Episcopo Heliensi.Incipit Pastoralis officii · alleged in the gloss as de dona., pastoralis 25× per the register · find the allegations →
Suum
Qui ergo concedit ecclesiam quod suum est, intelligitur concessisse, infra, de iure patron., quod autem § 1; ff. de contrah. empt., qui tabernas; ff. de leg. 1, si domus § ulti.; ff. de usufruct. et habit., si ita. Arg. contra ff. de leg. 2, Maevius § ulti. Sed quid si laicus concedit ecclesiam de consensu episcopi? In eo casu non videtur episcopus aliquid concessisse, sed donationem laici tantum ratam habuisse in eo quod laicus donare potuit, infra, de iure patron., quod autem. Io.
Temporaliter
Per hoc reprobatur quod dici consuevit, 16. q. 2, visis. Scilicet quod idem est si episcopus concedat ecclesiam cum omni iure suo, vel simpliciter dicat: concedat vobis ecclesiam nostram. Nam ut hic patet, aliud iuris est hic in uno et aliud in alio. Sicut aliud est si qui contrahunt societatem simpliciter, aliud si contrahunt societatem omnium bonorum, ff. pro soc., ea vero § 1; et ff. pro soc., coiri societatem. Sicut aliud est dicere a munere, et aliud ab omni munere, 1. q. 1, sunt nonnulli. Arg. contra 31. q. 1, quod si dormierit; ff. de servit., si cui § infra, de iure patron., ex litteris; ff. de contrah. empt., si aquaeductus. Io.
Cathedraticum
Si ita generaliter dat episcopus ecclesiam, tunc etiam dedisse intelligitur ius instituendi, 16. q. 2, visis. Sed quantumcumque generaliter eximat ecclesiam a se, semper intelligitur sibi correctionem retinuisse, ut in capitulo 16. q. 2, visis; et procurationem et visitationem, infra, de censib., cum venerabilis; et cathedraticum, ut hic. Nec obstat infra, de relig. dom., constitutus, ubi videtur quod episcopus in totum possit eximere ecclesiam, quia illa donatio fuit confirmata ex certa scientia per dominum Papam, sicut vides quod quantumcumque generaliter patronus remittit ius patronatus, iura quaedam tamen retinet in liberto, C. de bon. quae liber., cum non solum. Et mirum videtur quod episcopus plus intelligitur dedisse quando minus habet. Sed hoc ideo est, quia donationem interpretari debemus, ut potius valeat quam ut pereat, infra, de privileg., in his; et infra, de verb. sign., abbate; et ff. de reb. dub., quotiens; et supra, de fide instrum., inter dilectos. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.