Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.21 Cum venerabilis
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 5 glosses
Idem Priori sancti Stephani.Incipit Cum venerabilis frater · alleged in the gloss as de censib., cum venerabilis — 14× per the register · find the allegations →
Annexa est procuratio
Contra quam non currit praescriptio, supra, de censib., cum instantia; et supra, de praescrip., cum ex officii.
Causa correctionis
Hic patet quod quibuscumque generalibus verbis episcopus eximat aliquam ecclesiam, tamen semper retinet cathedraticum et procurationem et visitationem. Alias enim esset contrarium quod habes 16. q. 2, visis, in fi.; supra, de dona., pastoralis. Nec obstat supra, de relig. dom., constitutus, ubi videtur quod generaliter possit eximere, quia illud fuit confirmatum auctoritate Papae. Sicut enim subditus non potest a se eiicere sive eximere iurisdictionem episcopalem, supra, de for. compet., si diligenti; supra, de renunciat., admonet, sic nec praelatus suam iurisdictionem. Ita nec puto quod patronus quantumcumque verbis generalibus utatur, aliqua iura tamen retinet in liberto, C. de bon. libert., si quis. Io.
De communi iure
Ergo de communi iure procuratio peti potest, supra, de censib., sopitae. Et ita non fuit remissa procuratio per illa verba, aliud servitium non imponeret. Et ita nota arg. quod in generali remissione, non veniunt ea quae in speciali non remittuntur, sicut in obligatione generali, C. quae res pign. oblig. poss., alumnos; ff. de pignorib., obligatione.
Moderatam
Supra, de censib., cum Apostolus; et supra, de censib., cum instantia. Ber.
Bis in anno
Hoc novum videtur, quia semel in anno sufficit visitare, supra, de offi. archidiac., mandamus. Et hoc sive liqueat esse necesse sive non, ut videtur 10. q. 1, decrevimus; 10. q. 1, episcopum; 10. q. 1, placuit. Vincen. Sed non credo, quia si certus est quod ecclesia non indigeat visitatione, non debet eam visitare, quia causa correctionis visitare debet, ut hic dicit. Ergo cessante causa cessabit effectus. Ergo quod dicit hic, bis in anno, intelligo si totiens opus fuerit, 18. q. 2, visitandi; et 18. q. 2, non semel; et 10. q. 1, regenda. Solemnis procuratio semel tantum in anno dari debet, videlicet cum episcopus solito ordine antecessorum suorum visitat, ff. de off. procon., observare. Aliae dabuntur non cum tanta solemnitate, quia etiam dantur hospitibus, arg. supra, de praeben., de monachis. Vel forsitan imposita fuit haec servitus ab ipsa fundatione, arg. ex littera illa. Nec intelligitur imponi quasi novum, quod ab ipsa fundatione de communi iure fuit impositum, et cum eam non visitaverit, nihil recipiat, infra, de censib., procurationes; 10. q. 1, relata. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.