Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.23 Procurationes
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 6 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Procurationes quae ratione · alleged in the gloss as de censib., procurationes — 12× per the register · find the allegations →
Visitationis
Hoc ideo forte dicit, quia triplex est procuratio. Una quae ratione visitationis debetur, ut hic, et supra, de censib., cum venerabilis; et infra, de censib., cum nuper. Alia ratione consuetudinis, 18. q. 2, servitium. Tertia ratione pacti quod appositum fuit in ipsa fundatione, supra, de iure patron., praeterea quoniam; et 18. q. 2, Eleutherius; et supra, de censib., quanto.
Debentur episcopis
Hoc dicit ad differentiam procurationum, quae dantur ratione census, ut Albergariae, ut supra, praeterea quoniam.
Personaliter
Vel etiam per alium, cum ipse interesse non possit propter latam et diffusam diocesim, supra, de offi. ord., inter caetera. Et procuratio exigi non debet, nisi cum visitat, supra, de censib., cum venerabilis.
Concilio
Supra, de censib., cum Apostolus.
Non quae sua sunt
43. dist., nosse; et 8. q. 1, sunt in ecclesia; et 10. q. 3, quia cognovimus; et 10. q. 3, cavendum; et supra, de renunciat., quidam.
Impendat
Sic ergo qui gravat ecclesiam in procuratione, punitur in duplum. Et qui gravat eam in xeniis punitur in quadruplum, 18. dist., quoniam contra; infra, de immun. eccl., quia plerique, ibi solvitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.