Book I › tit. 1.31 De officio iudicis ordinarii
X 1.31.15 Inter caetera
tit. De officio iudicis ordinarii · 3 glosses
Idem in eodem.Incipit Inter caetera quae · alleged in the gloss as de offi. ord., inter caetera — 8× per the register · find the allegations →
Per seipsos non sufficiunt
Et ideo cum aliis onera sua patiri debent, infra, de praesump., mandata; et supra, de offi. archipresb., ut singulae.
Praedicationis officium
Quod privilegium est, infra, de statu monach., quod Dei timorem. Nec tamen potest aliquis praedicare nisi mittatur auctoritate episcoporum vel Apostolicae sedis, infra, de haeret., excommunicamus itaque § quia vero.
Necessaria subministrent
Sicut legatus principis cum mittitur in provinciam, de rebus fisci vel imperatoris vivere debet, in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § nulli, coll. 9; et in Auth. de mandat. princip. § illud tamen, coll. 3; licet secus faciant legati domini Papae, infra, de praescrip., accedentes; et infra, de censib., cum instantia; et infra, de censib., procurationes.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.