The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.11 Accedentes

tit. De praescriptionibus · 2 glosses
Innocentius III. Abbati de Cenedo.Incipit Accedentes ad praesentiam · alleged in the gloss as de praescrip., accedentes 6× per the register · find the allegations →
Ab omnibus
Arg. quod omnes tangit, ab omnibus est approbandum, 66. dist., archiepiscopus; et supra, de temp. ord., si archiepiscopus; ff. de aqua pluv. arc., in concedendo; et C. de aucto. praestan., veterem. Item ubi onus, ibi emolumentum, 12. q. 2, caritatem; et 12. q. 2, ecclesiasticis; et Inst. de legit. patron. tut. § 1; et C. de furti. et serv. cor., manifestissimi § sin autem; et melius C. de caduc. toll., et nomen § pro secundo.
In talibus
In procuratione quae debetur ratione visitationis, non currit praescriptio, infra, de praescrip., cum ex officii, et hic patet. Sed in illa quae datur ratione institutionis bene currit, de qua loquitur 18. q. 2, Eleutherius. Item in illa quae datur ratione consuetudinis, ut 18. q. 2, servitium.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.