The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.16 Cum ex officii

tit. De praescriptionibus · 9 glosses
Idem Parisiensi Episcopo.Incipit Cum ex officii · alleged in the gloss as de praescrip., cum ex officii 27× per the register · find the allegations →
Negaverunt
Quia tenebatur ad hospitalitatem, 42. dist. § 1; et 42. dist., quiescamus.
Allegantes
Et male, quia tempus non est modus tollendae obligationis, ff. de act. et oblig., obligationum § placet. Arg. contra C. de agric. et cens., litibus, lib. 11.
Petitam
Propter quod archiepiscopus eos excommunicavit.
Penitus
Quidam notaverunt in loco isto, quod licet procuratio non possit praescribi, tamen si episcopus visitat, quod nullam recipiat procurationem, tunc potest praescribi procuratio. Arg. ad hoc infra, de censib., sopitae. Cum enim procuratio talis possit commutari, ut 10. q. 3, relatum, ergo et remitti. Sed non est verum, quia expresse non potest episcopus procurationem illam remittere, infra, de censib., cum venerabilis. Arg. contra infra, de dona., pastoralis. Item ratio legis obviat eis, nam quamdiu quis habet haustum, et iter debet habere, ff. de servitu. rust. praed., item sic § ulti. Et licet ager sit sterilis ita quod nihil inde percipiat, tamen retineo usumfructum in eo, ff. de usufru., arboribus § ulti. Io.
Procurationem
ff. de off. praes., plebiscita; et ff. de off. procon., solet § ulti.; et ff. de off. procon., observare.
Ratione visitationis
Simile supra, de praescrip., accedentes, ubi de hoc.
Visitationem
Istud esset praescribere obedientiam, quod esse non potest, supra, de praescrip., cum non liceat; et supra, de consuet., cum inter. Et sic patet quod idem iuris est in accessorio quod in principali, ut si principali, scilicet visitatio non praescribitur, nec procuratio quae accedit visitationi. Simile supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de offi. deleg., prudentiam, ad fi. Et contra correctionem non licet suffragium quaerere, infra, de appell., reprehensibilis; et infra, de appell., ad nostram.
Consuetudine
Praescripta, 9. q. 3, conquestus. Immo de iure communi, infra, de censib., sopitae. Cum de iure communi debuerat visitare, cum episcopus est negligens, 9. q. 3, cum simus. Et de iure communi debet habere tunc procurationem, ut hic patet. Quia nemo suis stipendiis cogitur militare, ut hic dicit, et 10. q. 2, precarie; et 13. q. 1, ecclesias § his itaque; et 28. q. 1, iam nunc, in fi.; et infra, de simon., cum sit Romana.
Aliud
Ut si haberent privilegium, supra, de praescrip., accedentes. Vel si aliquando absoluti fuissent, arg. infra, de censib., sopitae.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.