Book I › tit. 1.4 De consuetudine
X 1.4.5 Cum inter vos
tit. De consuetudine · 2 glosses
Idem Decano et Capitulo Cenomanensi.Incipit Cum inter vos · alleged in the gloss as de consuet., cum inter — 12× per the register · find the allegations →
Interdictum
Quod dicatur generale interdictum habetur infra, de verb. sign., cum in partibus.
De consuetudine
Nota quod nec praescriptio nec consuetudo prodest in hoc casu, ut hic dicit, et est simile infra, de elect., cum causam; et infra, de consuet., cum venerabilis. Nec contra obedientiam, ut 18. q. 2, abbatibus; et infra, de praescrip., cum non liceat. Nec contra procurationem, quae ratione visitationis debetur, infra, de praescrip., cum ex officii. Sicut nec valet transactio in hoc casu, et in huiusmodi spiritualibus, infra, de transact., praeterea quando. Nec permutatio rei spiritualis potest fieri cum temporali, infra, de rerum perm., exhibita. Arg. contra infra, de privileg., cum olim propter; et infra, de capell. monach., dilectus; et infra, de censib., sopitae; et infra, de praescrip., de quarta; et infra, de praescrip., auditis. Non sunt contraria, ibi non praescribitur contra obedientiam, nisi tanto tempore fuissent sub dominio Papae vel alterius ecclesiae. Et tunc non dicuntur praescribere, sed potius praescribi. Et praeterea illa infra, de praescrip., de quarta; et illa infra, de praescrip., auditis, nihil dicunt de obedientia, sed in aliis articulis et casibus loquuntur. Et sic patet quod ubicumque sit aliquid contra ecclesiasticam disciplinam sive nervum ecclesiae, non habet locum praescriptio.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.