The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.14 Cum olim

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 21 glosses
Idem Colubriensi Episcopo.Incipit Cum olim propter · alleged in the gloss as de privileg., cum olim propter 18× per the register · find the allegations →
Appellatum
Ex parte canonicorum.
Praefigendum
Ad instantiam episcopi.
Diffinitivam
Hoc ideo dicit quia iam processum fuerat in causa ad plenum per iudices a quibus fuit appellatum, alias haec non haberent locum.
Et F. monacho
Nota quod causa delegatur monacho, supra, de for. compet., conquestus. Quod est verum expresso nomine monachatus, quo tacito non valerent quia per surreptionem essent obtentae, quoniam monachi a strepitu causarum remoti esse debent, supra, de synd., sicut. Unde oportet quod in litteris fiat mentio de monachatu, supra, de rescript., cum ordinem; et supra, de confirm. util. vel inutil., porrecta. Similiter nec procurator esse potest etiam pro utilitate monasterii sine licentia abbatis, 16. q. 1, monachi; et 16. q. 1, de praesentium. Abbas tamen potest esse procurator, supra, de censib., sopitae; et supra, de transact., contingit. Hodie non committitur causa a Papa vel ab eius legatis nisi personis in dignitate constitutis vel canonicis in cathedralibus ecclesiis vel aliis collegiis venerabilibus, ut in decretali Inno. iiii in concilio Lugdunensi supra, de rescript., extravag. praesenti decreto. Nec debet committi nisi in civitatibus vel alibi, ubi possit haberi copia peritorum, ut ibi dicitur.
Quibus
Sed cum appellatum fuerit ab istis iudicibus, quomodo debent se amplius intromittere? Dic quod hoc fuit de voluntate partium, alias non compellerentur et poterunt canonici appellationi renunciare. Sic supra, de except., significaverunt. Et quid Papa hoc mandat, et quia non fuerunt prosecuti appellationem, perinde est ac si non appellassent.
Ac probandum
Et hoc additum erat in litteris, ut si de partium procederet voluntate, diffinitivam sententiam promulgarent, ut probant sequentia.
In expensis
Quia pars monasterii non fuit prosecuta appellationem, unde debuit condemnari in expensis, supra, de appell., saepe; et supra, de appell., reprehensibilis. De hac materia dicitur supra, de dolo et contu., finem, certa quantitate expressa et taxatione praemissa.
Iuraveras
Probatio ista expensarum per iuramentum solum fit, ut hic patet, et C. de iud., sancimus; taxatione praemissa, ut eadem lege C. de iud., sancimus; et 3. q. 4, offeratur; et supra, de procurat., constitutis; et supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo.
Extorto
Consensus seu confessio per metum extorta non valet, 15. q. 6, si quandoque; et 15. q. 6, auctoritatem; et C. quod metus cau., si vi; et supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; et 31. q. 2, Lotharius. Ber.
Restitutionem
Quia quicquid post suam consecrationem acquisivit, episcopatui acquisivit, quare donare illa non potuit, quia qui nihil habet nihil donare potest, 18. q. 1, statutum; 54. dist., abbati; et supra, de iure patron., quod autem, in fi. Ber.
Revocari
Nota quod ecclesia sine auctoritate episcopi aedificari non debet, etiam si sit aliquis exemptus, de conse. dist. 1, nemo; et 1. q. 2, placuit; et in Auth. de eccl. titul. § si quis autem, coll. 9. Quod si fecerit episcopus, ecclesiam ad suum dominium revocabit, ut hic patet, nisi abbas illam praescripsisset, ut supra dicit.
Nec tenere
Forte dicebat sententiam latam contra absentem non contumacem, unde nulla erat, 3. q. 9, omnia; et ff. de re iud., contra pupillum. Sed hoc non erat verum, ut hic patet per finem ubi confirmatur sententia pro parte.
In damnum ecclesiae
16. q. 6, si episcopum; et ff. quan. ex fac. tut., ob dolum.
De gratia duximus
Et sic beneficio restitutionis admissum fuit monasterium ad exhibenda privilegia quae omiserat, supra, de in integ. restit., auditis, et aliis pluribus capitulis. Sed iure communi non admitteretur praetextu illorum instrumentorum. Et sibi imputet quod omisit illa, supra, de re iudic., inter monasterium; et supra, de re iudic., suborta. Tamen in causa appellationis bene audiretur de iure communi ad exhibitionem privilegiorum, quia tunc possunt induci nova instrumenta et nova exceptio opponi, supra, de fide instrum., cum Ioannes; et C. sent. rescind. non pos., peremptorias; et C. de temp. appel., per hanc. Et hic non fuit appellatum a sententia, quia si appellatum fuisset, non fuisset admissum monasterium hac via. Quamdiu enim competit ordinarium auxilium, non datur extraordinarium, ff. de minor., in causae 2, in princ.
Rasuras
In loco suspecto, alias non obesset, supra, de fide instrum., ex litteris; supra, de relig. dom., cum venerabilis.
Subscriptiones
Ex hoc non deberet esse suspensum, quia quot sunt subscriptiones subscribentium tot diversitates scriptuarum debent esse. Et dissimilitudo debet esse, ut patet ipso facto per subscriptiones. Vix enim possent similes. Quod singuli subscribere debeant, probatur C. qui testam. fac. pot., hac consultissima. Sed reprobatum fuit hoc instrumentum ex eo quod habebat rasuras in loco suspecto et quod falsum videbatur. Quia scriptum aliud fuit exhibitum, quod fuit eadem manu confectum et conscriptum, et ideo non fuit illi instrumento habita fides. Sic supra, de except., cum venerabilis.
Irritam et inanem
Ex hoc patet quod licet sententia per falsa instrumenta lata nulla est, interim tamen quamdiu non constat, de hoc habetur aliqua supra, de fide instrum., accepimus, ubi de hoc.
Praescripsisset
Si allegasset praescriptionem nomine Romanae ecclesiae, supra, de praescrip., cum ex officii.
Cum ipsi de hac
Sed tantum de libertate ab episcopo concessa, quae non valuit. Et ita patet quod licet sententia iudicis retractetur, non est praesumendum propterea contra ipsum quod aliquid fecerit fraudulenter, nisi in contrarium probaretur, 2. q. 6, hoc etiam placuit.
Ad ius professionis
Id est, ad ius obedientiae vel fidelitatis, quod est contrarium libertati, supra, de simon., ne Dei.
In caeteris
Scilicet, quo ad expensas et in restitutione Marabatinorum et in restitutione ecclesiarum. Et sic sententia pro parte tenet et pro parte revocatur, sic supra, de testamen., Raynutius; et supra, de testamen., Raynaldus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.