The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.5 Quod autem

tit. De iure patronatus · 3 glosses
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Quod autem consulis · alleged in the gloss as de iure patron., quod autem 36× per the register · find the allegations →
Possidentis
Sic infra, de iure patron., pastoralis. Hoc intellige cum laicus praesentat. Secus si ecclesiastica persona cui taliter variare non licet, infra, de iure patron., cum autem. Sed episcopus punitur, ut in capitulo infra, de iure patron., pastoralis. Et est simile quod dicitur C. de rei vend., quotiens. Simile supra, de praescrip., ad aures. Et ita ille potior est in iure, qui prior possessionem fuerit adeptus.
Si consensus
Et ita si consensus episcopi accesserit, valet talis donatio vel concessio, infra, de iure patron., illud; et infra, de iure patron., nullus. Sed quid intelligitur dare patronus? Ecclesiam dare non potest, quia ad eum non pertinet, immo ad episcopum. Laur. dixit quod ius patronatus solummodo intelligitur donare quod suum est de consensu tamen episcopi, supra, de dona., pastoralis, ne delusoria intelligatur donatio, ut res potius valeat quam pereat. Et arg. ff. de leg. 1, si domus § ulti. Et hoc probatur ex eo quod dicit: pro non dato habetur etc.
Pro non dato
Sic ergo non dato habetur, quod ab illo datur, qui de iure dare non potest, ff. de acq. rer. dom., traditio; et C. de poe., procurator; et ff. de poe., rei capitalis § ulti.; et infra, de don. int. vir. et uxor., nuper; et C. qui pro sua iur. iud., in causarum; et 1. q. 7, Daibertum. Arg. contra infra, de iure patron., cura; et melius infra, de iure patron., consultationibus. Supple hic, nec est in possessione vel quasi, alias si esset in quasi possessione non vi, non clam, non precario, nulla quaestione sibi mota. Quia tunc ius acquiritur praesentato, et obtinet, infra, de iure patron., ex litteris; et infra, de iure patron., consultationibus. Sed isti laici erant in possessione saltem de facto. Et nisi consensus episcopi accesserit, non valet donatio, et ita concordat cum illa infra, de iure patron., cura.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.