Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus
X 2.26.6 Ad aures nostras
tit. De praescriptionibus · 3 glosses
Idem Mauritano Episcopo.Incipit Ad aures nostras · alleged in the gloss as de praescrip., ad aures — 11× per the register · find the allegations →
De iure
Canonico et etiam civili, supra, de probat., ex litteris; et infra, de iure patron., quod autem; 14. q. 5, non sane; et C. de rei vend., quotiens; ff. de regul. iur., cum par; ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem.
Quadragenalis
Sic patet quod una ecclesia potest praescribere decimas in parochia alterius, licet titulum non ostendat, arg. supra, de praescrip., de quarta; infra, de praescrip., veniens. Arg. contra infra, de decim., dudum, ubi dicitur quod titulus est necessarius. De hoc dicitur infra, de praescrip., si diligenti.
Actionem
Arg. quod actio secundum canones sit proponenda. De hoc dicitur supra, de iudic., dilecti; et supra, de iudic., examinata. Et quod dicit, omnem actionem excludit, intellige quod talis actio quae possit praescribi, quia quaedam sunt quae praescribi non possunt, infra, de praescrip., causam quae; et infra, de praescrip., accedentes; et infra, de praescrip., cum non liceat, ubi notatur in quibus casibus non currit praescriptio. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.