The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.7 Cum causam

tit. De praescriptionibus · 3 glosses
Concessione
Supple: facta post Lateranense concilium in quo cavetur quod laici sine animarum periculo decimas detinere non possunt, ut infra, de decim., prohibemus; et melius infra, de decim., quamvis. Unde hodie episcopi decimas laicis in feudum concedere non possunt, quia ius decimarum cum sit spiritulae, non cadit in laicum, ut hic in fine satis patet. De hoc dicetur in decretali infra, de decim., quamvis.
Saecularisve
Detinere
Sic 16. q. 7, decimas quas in usum. Et dic detinere scilicet civiliter. Naturaliter autem de facto possident laici et in periculum animarum. Exigitur ergo civilis possessio ad praescriptionem in huiusmodi spiritualibus, id est, ut persona sit talis, in quam possit cadere huiusmodi possessio de iure. In laicum enim ius spirituale non cadit, supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., Massana; et 96. dist., bene quidem. Talis quidem possessio germinat prolem, id est, fructum parit, acquirit dominium secundum Io., ut arg. Inst. per quas pers. nob. acq. § sed bonae fidei. Et ideo quia non possident, non praescribunt, quia sine possessione praescriptio non procedit, ff. de usucap., usucapio est; et melius in lege ff. de usucap., sine possessione. Et praescriptionem obiicere non potest nisi quis possideat, supra, de probat., ex litteris, in fi. Ergo laici non possunt nobis obiicere praescriptionem in huiusmodi spiritualibus, quia non possident civiliter decimas subaudi, nisi allegent alium titulum et concessionem factam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.