Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.26 Tua nobis
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 9 glosses
Tributa
Ut 16. q. 1, decimae. Sed improprie dicuntur tributa, quia in tributis non admittitur appellatio, ut 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; et 2. q. 6, ei qui § quotiens. Sed super decimis bene admittitur sicut in aliis causis ubicumque aliquis gravatur, supra, de appell., ut debitus. Item in tributis non currit praescriptio, 16. q. 3, placuit § potest, vers. ad hoc ecclesia. Sed in decimis bene currit, supra, de praescrip., de quarta; et supra, de praescrip., ad aures. Sed qua actio ne petuntur decimae? Dixit Io. quod petuntur per actionem confessoriam, quia ius praestandi decimas est quaedam servitus. Vel potest dici quod petuntur rei vendicatione, 16. q. 1, moderamine; et 16. q. 1, revertimini. Ecclesia enim dicitur habere dominium decimarum, licet nondum habuit possessionem, ut quidam dicunt, et satis rationabile est. Sed verius est quod in hoc consistit privilegium ecclesiae, ut re nondum tradita ipsa facta sit domina, arg. de consuet., ex litteris; et C. de sacro. eccl., ut inter divinum. Et sic C. arb. tut., curator; et C. de rei vend., si ut proponis, ubi hoc privilegium obtinet in minore et in milite. Nec obstat quod dicitur ff. de poll., si quis rem, in fi., ubi dicitur quod nisi decima sit segregata ab aliis, non desinit esse in bonis prioris domini. Sed aliud est cum decima debetur ex voto, ut ibi, aliud cum debetur de iure, ut hic. Vel petuntur condictione ex canone 16. q. 1, decimae; et 16. q. 1, revertimini; et arg. ff. de condi. ex leg., si obligatio.
Deterioris
Immo melioris, quia plus punire et plus benefacere potest, C. de mod. mult., eos; 11. q. 3, qui resistit.
Statutum
Id est, pars conventa sive pensio.
Suas esse
16. q. 1, revertimini.
Sic et dominus
Hoc intellige cum recipit partem suam ante solutionem decimarum. Secus si post, quia tunc illa iam decimata est. Et hoc verum est cum dominus aliquotam partem, puta tertiam vel quartam vel etiam medietatem percipit. Tunc enim uterque et colonus et dominus tenetur solvere decimam de parte sua. Sic supra, de decim., a nobis. Si vero certam partem, puta duos corbes vel tres tantum colonus reddat domino, quantumcumque percipiat iste colonus, tunc dominus de illis tenetur solvere decimas, quia pars illa non est decimata neque diminuta, licet de decimato acervo descendat. Sed illud quaeri potest cui danda sit decima de illis tribus vel duobus corbibus. Illi ecclesiae in cuius territorio sita est illa terra? Non, quia iam percipit decimam totius a colono, et est contra illam regulam: bona fides non patitur, ut bis idem exigatur, ff. de regul. iur., bona fides. Parochiali ecclesiae non debet dari, quia non est decima personalis. Satis potest dici quod debet dari ratione praediorum, licet descenderit a decimato acervo. Sicut si aliquis donet alicui hunc corbem decimatum, illi enim tenetur solvere decimam, quia ex lucro habet. Colonus vero ille qui duos corbes tantum vel tres solvit, tanto minus potest solvere parochiali ecclesiae de toto acervo, ut videtur arg. optimum infra, de decim., cum non sit, in fi., et istud aequius videtur. Tamen ecclesia potest convenire possessorem sive suo, sive alieno nomine sit in possessione, sive etiam sit creditor, 16. q. 1, si quis laicus; ff. de usufru., hactenus. Decima enim tamquam onus sequitur possessorem, quia res transit cum onere suo, infra, de decim., cum non sit; supra, de pignor., ex litteris. Nec etiam pactum tuetur possessorem, supra, de pact., plerique; ff. de pacti., inter debitorem.
Praetextu vero nequitiae
Hoc ideo dicit quia decimae potius dantur intuitu ecclesiae quam personae. Sed numquid teneor dare decimas personales ei quem scio esse simoniacum, cum ipse sit suspensus, 32. dist., praeter hoc § verum? Decimae dantur ratione divini obsequii, ut hic dicitur, scilicet in vers. quibus eas pro suo cultu concessit, et supra, de decim., novum; et 16. q. 1, quaestio. Item quia ordines non debent ab eo recipi, infra, de simon., per tuas 2. Dico quod decimae sunt dandae illi. Nam et Iudaeus praestat personales decimas quasdam quandoque, sed non omnes, licet non ratione divini obsequii et praediales, infra, de usur., quanto. Io. Et supra, de decim., de terris, et per quandam decretalem quae est in antiqua compilatione, de decimis, ad audientiam.
Aliena
Id est, ecclesiastica, 16. q. 1, in canonibus; et 12. q. 3, placuit; et 12. q. 1, expedit. Saecularia vero potest princeps concedere alii, C. de quadrien. praescr., per totum. Excipe creditorem, ff. de acq. rer. dom., non est novum. Et in alio casu 19. q. 3, si qua mulier. Vincen.
Domini voluntatem
Quia non remittitur propter hoc debitum, sed augetur, supra, de iureiur., ea te.
Compellas
Excommunicari debent qui decimas admoniti non solvunt, supra, de decim., tua 1; et 32. dist., praeter hoc. Et bannum domini Papae componat, 16. q. 1, statuimus. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.