Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.24 A nobis
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 4 glosses
Innocentius III. Pistoriensi Episcopo.Incipit A nobis tua · alleged in the gloss as de decim., a nobis — 3× per the register · find the allegations →
Quilibet
Laicus. Indistincte nulla temporis praescriptione obstante, supra, de praescrip., causam quae. Clerici vero secundum quod dicitur, supra, de decim., novum.
Exemptus
Cum enim decimae sint tributa egentium animarum, et eas in signum universalis dominii sibi retinuerit, 16. q. 1, decimae; et infra, de decim., tua 2, et quae debentur divina constitutione, infra, de decim., tua 2. Quomodo potest Papa concedere privilegium de non dandis decimis contra praeceptum divinae legis, contra quam dispensare non potest? Immo usque ad animam et sanguinem debet defendere, 25. q. 1, sunt quidam; et 5. dist., in princ.; et 8. dist., quae contra mores. Dic quod non dat alicui privilegium de non dandis decimis, sed concedit ei administrationem decimarum, ut inde suscipiat sustentationem et residuum convertat in usus pauperum. Tali modo concedit monachis, sic posset etiam laicis concedere. Vel dic quod contra ius naturale dispensare potest remittendo decimas alicui specialiter. Non tamen constitutionem posset facere, quae omnino tolleret illud praeceptum, quia ius naturale immutabile permanet, 5. dist., in princ. Verum est insimul, sed non in individuis, id est, non potest omnino tolli, sed potest in quibusdam remitti, sicut illud ius naturale quod homines ab initio sint liberi, in Auth. quib. mod. nat. effic. sui § si quis vero, vers. postea vero, coll. 6. Immutatum est in quibusdam, sed non in omnibus. Hoc enim fuit impossibile quod omnes essent servi propter naturam correlativorum.
Recipientibus
Sic infra, de decim., tua 2.
Ostendatur
Puta privilegium exemptionis a praestatione decimarum. Vel nisi haberet decimas illas in feudum ab antiquo. Tunc dominus illas retinet sibi, licet hodie non possint dari in feudum, ut dixi supra, de decim., quamvis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.