The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.17 Quamvis sit grave

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 3 glosses
Idem.Incipit Quamvis sit grave · alleged in the gloss as de decim., quamvis 6× per the register · find the allegations →
Disponere
Quod omnino eis non licet, quia de rebus ecclesiasticis nulla est laicis attributa potestas, 96. dist., bene quidem; 16. q. 7, laicis; et supra, de consti., ecclesia; et supra, de rebus ecc. non alien., cum laicis; et 89. dist., quoniam in quibusdam; et 89. dist., indicatum. Et tales laici excommunicandi sunt, 16. q. 7, nullus laicorum.
Concesserit
Laici enim decimas sine peccato non possunt retinere, 1. q. 3, pervenit; et infra, de decim., prohibemus. Sed numquid possunt dari laicis in feudum? Dicendum est quod non, quia decimae sunt cibus in domo domini, 16. q. 1, revertimini; et 16. q. 7, decimas. Debent eis dari a quibus spiritualia recipiuntur, 13. q. 1, ecclesias § his ita. Et praeterea feudum transit ad heredes, sed decimae non, supra, de decim., ad haec. Et ita laicis concedi non possunt in feudum, quia eas possidere non possunt, supra, de praescrip., causam quae; et 16. q. 7, decimas quas in usum; et 1. q. 3 § potest, in vers. item decimae Deo mandante etc. Et hoc ideo quia dantur intuitu divini obsequii, 13. q. 1, ecclesias § his ita; et 16. q. 1, questi; et supra, de decim., novum; et infra, de decim., tua 2. Unde in laicum cadere non possunt, sicut nec ius eligendi, supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., Massana. Fructus vero decimarum bene possunt concedi laico ex causa ad tempus vitae suae, sed non in feudum, supra, de loc. et cond., vestra, quia etiam possent vendi ad tempus, infra, ne prael. vic., querelam. Sed ius percipiendi quod est mere spirituale, non potest eis in feudum dari vel etiam ad tempus rationibus praemissis concedi. Et est simile cum dicimus vitulum, fructum vaccae demonstramus, non ius sed corpus, ff. de evict., vaccae. Et sic hodie decimae in feudum dari non possunt sicut nec alia feuda, supra, de feud., insinuatione. Et ea fuit causa quare olim antiquis temporibus dabantur in feudum laicis, et etiam alia feuda, ut videlicet defenderent ecclesias ab haereticis et ab aliis oppressoribus. Postea vero cum causa cessavit, immo expresse fuit prohibitum, quia sine peccato laici non possunt eas retinere, supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica; et infra, de decim., prohibemus. Et decimas ab antiquo concessas adhuc possident laici et eorum successores, tamen si aliqua novalia consurgunt, in decimatione non accrescunt eis, infra, de decim., tua 2, propter rationem quae ibi redditur in fi. Ber.
Succidatur
Id est, suspendatur, ut innuit littera sequens: donec etc. Vel succidatur, id est, deponatur, et haec expositio probatur, 23. q. 4, ipsa pietas. Sed primum verius videtur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.