Book V › tit. 5.4 Ne praelati vices suas vel ecclesias sub annuo censu concedant
X 5.4.4 Querelam
tit. Ne praelati vices suas vel ecclesias sub annuo censu concedant · 3 glosses
Idem Exoniensi Episcopo.Incipit Querelam magistri · alleged in the gloss as ne prael. vic., querelam — 2× per the register · find the allegations →
Praestita fide
Si enim contra fidem vel iuramentum nulla venisset necessitate compulsus, privari poterat ecclesia, supra, de iureiur., querelam; et supra, de fideiuss., pervenit.
Statutum terminum
Sed pone quod interim moriatur G. persona ecclesiae quae locavit, numquid successor tenetur stare contractui? Potest dici, si nomine ecclesiae pro utilitate ecclesiae contraxisset et pecunia inde recepta in utilitatem ecclesiae conversa fuisset, teneretur successor stare contractui, supra, de solution., ad hoc; 12. q. 2, haec huius placiti; et 12. q. 2, quicumque suffragio; et 10. q. 2, hoc ius § et his creditor; et supra, de deposit., gravis; 35. dist., ecclesiae principes, in fi. Si vero non pro utilitate ecclesiae, sed ut ipse tamquam praelatus perciperet redditus ad firmam, successor stare non tenetur, supra, de precar., de precariis. Quia ultra tempus suum ecclesiam locare non potuit. Et si solvit aliquid ultra sibi imputet, quia hoc praevidere debuit, ff. locat. et conduct., si quis domum § 1.
Praefatam ecclesiam
Haec decretalis videtur contraria rubricae et supra, ne prael. vic., quoniam enormis, ubi ecclesia sub annuo censu concedi prohibetur, et hic promittitur, unde non facit ad titulum istum. Solve per hanc distinctionem: ecclesia multis modis dicitur, quia dicitur ecclesia malignantium, unde Psalmista: in ecclesiam malignantium non introibo. Et dicitur ecclesia collectio fidelium, de conse. dist. 1, ecclesia. Et dicitur ecclesia murorum ambitus, de conse. dist. 1, de fabrica. Et dicitur ecclesia corpus Christi, 1. q. 1, in ecclesia; et 26. q. 2, sed et illud. Et dicitur etiam ecclesia praelatura ipsius ecclesiae, ut supra, ne prael. vic., quoniam enormis. Item dicitur ecclesia ipsae obventiones ecclesiasticae provenientes occasione ecclesiae, ut hic, et in hac significatione ecclesia conceditur ad firmam sub annuo censu reddendo. Quod licet quia nullum spirituale locatur. Et ideo non contradicit supra, ne prael. vic., quoniam enormis, neque rubricae. Sed quare ponitur in titulo isto? Melius poneretur supra, de iureiurando, ubi similis decretalis ponitur supra, de iureiur., querelam. Sed ideo ponitur, ne videretur prohibita talis locatio, eo quod simpliciter videtur prohiberi quod ecclesia sub annuo censu non concedatur in titulo isto. Sed quare potius prohibetur iurisdictio sub annuo censu concedi? Respondeo quod illi qui iudicant, nihil debent accipere, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr., coll. 2 Cum ex officio suo ad hoc teneantur et ex administratione, cum episcopatus ad hoc eis sint deputati, sed hic locantur ipsi fructus qui etiam alias possunt vendi et distrahi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.