Book III › tit. 3.16 De deposito
X 3.16.1 Gravis
tit. De deposito · 6 glosses
Alexander III. Londonensi Episcopo.Incipit Gravis illa queremonia · alleged in the gloss as de deposit., gravis — 9× per the register · find the allegations →
Utilitatem
Et si in utilitatem ecclesiae versa esset licet apud ecclesiam deposita non fuerit, tenetur ecclesia in quantum in rem eius versa est, infra, de fideiuss., quod quibusdam; arg. C. quod cum eo qui in alien. pot., ei qui; 10. q. 2, hoc ius § is creditor; et ff. deposi., depositum § an in pupillum. Ala.
Personae
Et ita depositum factum personae non obligat ecclesiam, quia delictum personae in damnum etc., supra, de instit., cum venissent; 16. q. 6, si episcopum; et 16. q. 6, episcopo; supra, de except., cum venerabilis. Sed qualiter dicitur commendata esse ecclesiae? Respondeo: ex eo quod desertur in thesaurum ecclesiae, sicut eo ipso quod res missae sunt in navem tenetur nauta, et debet habere custodiam omnium quae sunt invecta et illata, ff. naut. caup. stab., parvi refert § si recepit. Et ignorans teneri videtur, C. de his qui latron. occult., eos; ff. furt. adv. naut., in eos, quod tamen non credo nisi depositio facta sit in praesentia praelati et capituli, ut hic. Vincen.
Actionem
Id est, petitionem, ut supra, de iudic., dilecti, ubi de hoc.
Loculos habet
Et dominus loculos habuit, ut indigentibus subvenerit, 12. q. 1, habebat.
Quaestionibus
Nota quod suspecti sunt torquendi et in vinculis detinendi, et verberibus afficiendi vel subiiciendi, 14. q. 6, si res; et 12. q. 2, fraternitas; et 23. q. 5, circumcelliones; et 5. q. 5, illi qui; et infra, de rapt., in archiepiscopatu. Tanc.
Reddere
Cum nota infamiae. Actio enim depositi infamat, C. deposi., qui depositum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.