The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.14 De precariis

X 3.14.2 De precariis

tit. De precariis · 3 glosses
Ex concilio Carthaginensi.Incipit De precariis irrationabiliter · alleged in the gloss as de precar., de precariis 8× per the register · find the allegations →
De precariis
Precaria hic accipitur pro contractu de quo vel quibus fit mentio in notula praedicti capituli.
Poena
Promissa super contractu irrationabiliter habito. In hoc enim casu loquitur capitulum, cum enim contractus non valeat nec poena ei apposita, C. de legi. et const., non dubium; supra, de for. compet., si diligenti; 15. q. 6, si quandoque; et 15. q. 6, auctoritatem; C. de condi. ob turp. caus., si ex cautione. Sed si contractus rationabiliter habitus est, valet poenae adiectio, arg. supra, de arbitr., dilecti. Tamen si ecclesia non agnovit contractum, solvere non tenetur, ff. de pigner. act., si pignore § ulti.; ff. de evict., illud § ulti. Arg. contra ff. de iure fisc., si curator. Ala.
Ab eo
Et etiam ab eo qui alienavit, si toleratur, supra, de rebus ecc. non alien., si quis. Ita successor potest revocare quod praedecessor illicite fecit, 35. q. 9, quod quis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.