The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.23 De solutionibus

X 3.23.1 Ad hoc

tit. De solutionibus · 4 glosses
Alexander III. Decano et Capitulo Morinensibus.Incipit Ad hoc in · alleged in the gloss as de solution., ad hoc 2× per the register · find the allegations →
Filius
Hoc verum est si est heres.
Debita
Omnia, si non fecerit inventarium. Si fecit, tunc non tenetur nisi quantum vires hereditatis se extendunt, C. de iure delib., scimus. Et hoc in debitis ex contractu descendentibus vel quasi. Sed in debitis quae ex delicto vel quasi procedunt, non tenetur nisi in quantum ad eum pervenit, vel nisi cum defuncto lis fuerit contesta, C. ex delict. defunct., post litis. Ala. Secundum canones tamen videtur quod heres tenetur ex delicto defuncti, infra, de sepult., parochiano; et infra, de rapt., in litteris. Tanc.
Praedecessoris
Est enim quasi heres ipsius, 23. q. 8, convenior; 12. q. 2, religiosam. Ala.
Necessitate
Alias non tenetur ecclesia, 10. q. 2, hoc ius § et is creditor; et supra, de fideiuss., quod quibusdam; et supra, de deposit., gravis. Et sic successor ad id tenetur quod praedecessor facere debuit, 12. q. 5, quia. Io. Et 16. q. 6, illud. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.