Book V › tit. 5.17 De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum
X 5.17.5 In litteris tuis
tit. De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum · 6 glosses
Idem Claremontensi Episcopo.Incipit In litteris tuis · alleged in the gloss as de rapt., in litteris — 5× per the register · find the allegations →
Diabolo instigante
17. q. 4, si quis suadente.
Anathematis
Quod bene potuit in extrema necessitate, 17. q. 4, si quis suadente; et 26. q. 6, presbyter inconsulto episcopo non reconciliet; de conse. dist. 4, sanctum est. Alias absolvi non potuisset nisi a solo Papa. Incendiarii enim postquam sunt ab ecclesia publicati, ab alio absolvi non possunt, infra, de sent. excom., tua. Incendiarii et effractores ecclesiarum sunt ipso iure excommunicati, ut hoc colligitur, ut infra, de sent. excom., conquesti; prout ibi notari consuevit. Ber.
Sepeliri
Arg. contra supra, de rapt., super eo, sed ibi denegatur sepultura ad terrorem aliorum, nec poterat satisfacere. Hic poterat satisfacere. Ber.
Heredes
Hic habes quod heredes tenentur pro delicto defuncti. Super hoc dicas ut dixi supra, de sepult., parochiano, quae ponit similem casum et idem quasi dicitur in utraque.
Iuxta facultates suas
Defuncti scilicet, ultra vires hereditatis non tenentur si fecerint iuventarium, C. de iure delib., scimus § sin autem dubius; et C. de iure delib., scimus § sin autem locis.
Liberari
Arg. contra 25. dist., qualis. Solutio: a venialibus et a temporali satisfactione liberatur quis in alio saeculo, sed a poena aeterna numquam, ut ibi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.