Book V › tit. 5.17 De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum
X 5.17.2 Super eo vero
tit. De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum · 7 glosses
Eugenius III.Incipit Super eo vero · alleged in the gloss as de rapt., super eo — 10× per the register · find the allegations →
Si poterit
Bene dicit, si poterit, quia inanis est actio etc., ff. de dolo mal., nam is; et supra, de restit. spol., olim vobis; et supra, de solution., Odoardus; supra, de homic., sicut dignum; et infra, de usur., cum tu; et 14. q. 6, si res. Et impossibilium nulla est obligatio, ff. de regul. iur., impossibilium; et 23. q. 4, Nabuchodonosor.
Denegetur
Arg. contra quia si aliquis poenitentiam petat de aliquibus criminibus et non de quibusdam, poenitentia tamen non est ei deneganda, infra, de poenit. et remiss., quod quidam; et 26. q. 6, cognovimus; et de poen. dist. 3 § poenitentia ergo. Arg. contra 24. q. 2, legatur; et de poen. dist. 3, sunt plures. Quidam dicunt quod hoc statutum fuit ad terrorem ut denegetur poenitentia de omnibus, nisi de illo satisfaciat, quia talis poenitentia non est fructuosa. Alii dicunt quod melius videtur quod super illo crimine tantum denegabitur poenitentia, sed super aliis imponetur. Et licet non sit fructuosa quo ad vitam aeternam, valebit ad mitius supplicium subeundum, de poen. dist. 3 § poenitentia ergo; de poen. dist. 3, si quis autem.
Emendationem
14. q. 6, si res; 17. q. 4, si quis clericus; et 23. q. 8, si quis membrorum; et 23. q. 8, pessimam; et de poen. dist. 5, falsas.
Parum prodesse
Hoc quantum ad poenam temporalem quae pro peccato debetur. Duplex enim poena pro quolibet peccato debetur, aeterna et temporalis. Et haec aeterna sola cordis contritione remittitur, de poen. dist. 1, in princ.; et 26. q. 6, cognovimus. Et temporalis quae exteriori satisfactione remittitur. Quae satisfactio si in hac vita non fuerit completa, in purgatorio completur, arg. 23. q. 5, quid ergo. Et ita solemnitas poenitentiae parum prodest quo ad poenam purgatorii, valebit tamen quo ad vitam aeternam, si de peccato contritus fuerit.
Viaticum
Quod omnibus poenitentibus est dandum, infra, de poenit. et remiss., quod in te; et 26. q. 6, si quis de corpore; 50. dist., poenitentes.
Poenitentias dare
Hoc referas ad primam partem capituli de illis qui nec in vita nec in morte satisfacere volunt et possunt. Istis deneganda est poenitentia in fine et alia ecclesiastica sacramenta cum in mortali decedant, eo salvo quod dixi primo cum petunt in vita poenitentiam de aliis criminibus. Et oblationes talium non sunt accipiendae, infra, de usur., quia in omnibus; et 17. q. 4, miror; 90. dist., oblationes; et 33. q. 2, latorem. Ber.
Sepulturae
Hoc referas ad ultimam partem capituli de illis qui in morte poenitent sed satisfacere non possunt. Istis ergo denegatur sepultura, id est, clerici non debent interesse, sed coemiterium eis non denegatur. Ad terrorem potius aliorum, ut alii cum possint satisfaciant timore huiusmodi poenae, sed eis non nocet. Sic supra, de torneam., felicis, ubi de hoc. Et arg. quod cui conceditur quod est maius non conceditur quod est minus, ut ibi dicitur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.