The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum

X 2.13.16 Olim vobis

tit. De restitutione spoliatorum · 2 glosses
Idem.Incipit Olim vobis dedisse · alleged in the gloss as de restit. spol., olim vobis 9× per the register · find the allegations →
Inanis
ff. de dolo mal., nam is. Qui nihil habet, eius periculo nil est, ff. de fur., itaque fullo; et infra, de usur., cum tu.
Restitutus
Quia alius ipsum privaverat eadem parte, unde super ea non poterat conveniri quousque ipse fuerit restitutus, ut 3. q. 1, episcopi. Hoc tamen incoveniens videtur, ut spoliatus repellatur per talem exceptionem, quia spoliator est ab alio spoliatus. Unde signatur contrarium ff. de vi et de vi arm., cum a te, ubi dicitur quod contra primum deiectorem agi potest et non contra secundum, licet ipse ab alio sit deiectus. Sed dic quod tunc agi potest contra eum cum ipse est solvendo vel in illo vel in aequivalenti, arg. infra, ut lite penden., ecclesia 2. Nam nullus casus excusat latronem, C. de furti. et serv. cor., subtracto. Et ita patet quod spoliator habet interdictum unde vi, si ipse ab alio spolietur, supra, de restit. spol., in litteris; ff. de vi et de vi arm., praetor ait § qui a me, et hic. Item ecclesia illius non debet puniri propter delictum istius, 16. q. 6, si episcopum. Et ideo cum alias non sit solvendo, non potest agere Zamorensis contra Ovetensem, quia cum spoliatus fuerit a rege episcopatu suo, non potest restituere quod de fructibus alienis perceperat, donec restituatur. Ideo dicit inanis est actio. Ideo etiam dicit non compellatis episcopum restituere priusquam ipse taliter fuerit restitutus etc. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.