The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.16 Ut lite pendente nihil innovetur

X 2.16.4 Ecclesia sanctae Mariae

tit. Ut lite pendente nihil innovetur · 5 glosses
Idem.Incipit Ecclesia sanctae Mariae · alleged in the gloss as ut lite penden., ecclesia 2 8× per the register · find the allegations →
Revocavit
Tamquam a non suo iudice factum, quia senatores non debuerunt postea se intromittere, supra, de offi. deleg., licet; et 2. q. 1, nomen; 3. q. 6, multum stupeo. Arg. contra supra, de offi. ord., significavit. Sed illud ideo fuit, quia delegatus non procedebat, et altera pars remanebat in manifesto delicto.
Assignastis
Et sic monasterium incidit in vitium litigiosi contractus, ut supra, ut lite penden., ecclesia 1, ut Ioannes fecit. Unde ne in monasterium conveniretur de vitio litigiosi contractus, Papa aequivalentes possessiones fecit illis substitui. Et ita non praeiudicatur ecclesiae sanctae Mariae, cum monasterium paratum sit suscipere iudicium in re aequivalenti. Simile ff. de alien. iud. mut. caus., quia etiam, in fi. Et officio suo inflixit eis hanc poenam, et merito quia dolo desiit possidere monasterium. Dolus enim facit eum haberi pro possessore, ff. de rei vend., qui in petitorio; et ff. ad exhib., Iulianus, 1. resp.
Poteratis
Quia forte conductores potentes erant.
Assignari
A monasterio. Et cavere etiam debebant, quod non essent alii obligatae, arg. ff. de pigner. act., creditor; ff. de rei vend., si post acceptum.
Resignaverunt
Eo enim ipso videtur res liberata, arg. supra, de pact., cum pridem § ille; ff. de leg. 3, qui chirographum; ff. quae res pign. vel hyp., si alius; ff. de pacti., Labeo, in fi.; C. de solut., pecuniae; C. de donation., emptionum; C. de remiss. pign., creditricem. Arg. contra suprac, de renunciat., sane; et supra, de renunciat., veniens; et ff. de pacti., postquam, ubi dicitur quod licet pignus restituatur, non videtur remitti debitum. Sed secus est si restituatur chirographum, ut in primis concordantiis, quia ille cui fit restitutio, utilitatem debet inde habere, ex chirographo nullam utilitatem consequitur, si debitum non intelligatur remissum. Sed ex pignore sic, quia potest uti pignore. Unde pignus saepe restituitur precario propter utilitatem, sed chirographum numquam. Et ideo debitum quod ibi continetur, intelligitur esse remissum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.