The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.9 De renunciatione

X 1.9.13 Veniens

tit. De renunciatione · 6 glosses
Honorius III. maioris ecclesiae Decano, et Magistro R. Cantori sancti Dionysii Leodiensis.Incipit Veniens ad sedem · alleged in the gloss as de renunciat., veniens 8× per the register · find the allegations →
Negante
Et sic per negationem facta fuit res dubia, C. quib. ad lib. proc. non lic., si quis. Et sic per narrationem et responsionem litis contestatio facta fuit, infra, de litis contest., olim; et supra, de elect., dudum ecclesia.
Commisisse
Et sic commisit se gratiae capituli tantum. Sed in veritate non erat probatum quod per hoc litteris renunciasset, quare ipsorum sententia retractatur, quia et si verum esset quod se eorum gratiae commisisset, non videtur renunciasse litteris, nisi expresse litteras ipsas restituisset, supra, de renunciat., sane; et infra, de pact., cum pridem. Et si commisit se illorum gratiae, et ipsi nullam gratiam faciebant, poterat uti iure suo. Et est simile, licet eamus ad arbitros in causa appellationis, propterea non renuncio appellationi, immo postea possum prosequi appellationem, nec mihi currit tempus interim, C. de temp. appel., authen. si tamen. Nec inde debet damnum substinere, unde meruit gratiam reportare, supra, de renunciat., sane; et infra, de fideiuss., pervenit; et infra, de pact., cum pridem. Sed contra videtur quod tacite videtur renunciasse litteris suis, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de testib., cum venisset; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore; et infra, de praeben., pro illorum; et C. de iure dot., si stipulatio; ff. de lege comm., post diem. Et nihil refert an alterum ex aequipollentibus quis faciat, ff. de re iud., in summa; et ff. de recepti., quid tamen § 1; et infra, de verb. sign., in his. Dic quod per hoc non renunciavit per prima iura, et quia cassata fuit illa sententia. Simile videtur supra, de renunciat., sane; sed ibi plus petit tradendo litteras adversarii, quare iuri suo renunciavit, hic non tradidit litteras, licet commiserit se gratiae adversarii. Unde ibi auditus fuit potius iudicis officio quam iure actionis, hic vero ipso iure, vel ibi auditus fuit de iure, ut dicitur ibi in fine ultimae notulae.
Duo iudices
Et propter hoc solum etiam debuit cassari sententia, cum non appareat quam tertius se excusasset, vel commisisset eis vices suas, infra, de offi. deleg., causam matrimonii; et ff. de re iud., duo ex tribus. Sed si se excusavit, bene potuerunt procedere, infra, de offi. deleg., prudentiam. Quod intellige sic, clausula illa, quod si non omnes, etc., erat in litteris, sed ex alia causa fuit cassata sententia. Et mandatur iudicibus istis ut praebendam illam faciant conferri, ut dicitur in integra in fine.
Renunciasse iuri
Arg. quod per litteras executorias acquiratur ius alicui impetranti, si non acquireretur ius, quia ei quod non est, etiam renunciari non potest. Dicas quod per litteras monitorias, praeceptorias sive executorias nullum ius acquiritur, per quod ecclesia sive clerici contra quos impetrantur litterae, obligati sint impetranti, nec aliquod ius habet in ecclesia ante receptionem, sed officium executorum implorare potest ut mandatum Apostolicum exequantur. Et ipsi mandatum tenentur adimplere. Et huic officio bene posset renunciare restituendo litteras, et renunciando litteris impetratis et etiam impetrandis. Quo facto executores ulterius non procedent. Et sic nec officium iudicis, nec aliud per litteras illas implorare poterat. Huic officio non fuit renunciatum, supra, de renunciat., sane. Cum iam executor fuerit prosecutus officium suum, sed litteras tantum restituit, quarum auctoritate fuerat restitutus. Et inde non obfuit renunciatio litterarum, et ideo de iure fuit auditus, ut notatur in fine ultimae notulae. Ber.
Praefixit
Quod quidem bene potuit, et iudex idem facere potest et debet, infra, de appell., oblatae; et infra, de appell., saepe; et terminum praefixit. Et tunc esset in curia, ut sequitur. Quandoque statuitur ad iter arripiendum, et tunc sufficit arripere iter in termino, infra, de appell., pervenit 2. Et in istis casibus litterae ante terminos impetratae non valent, ut dicit illa decretalis infra, de appell., oblatae; et infra, de appell., saepe. Terminus vero datus a lege est annus, vel ex iusta causa biennium, infra, de appell., cum sit Romana. Et talis terminus bene potest praeveniri, ut in capitulo infra, de appell., oblatae.
Minus sufficiens
Sed non videtur quod fuerit contumax ex quo misit nuncium ad impetrandum et contradicendum, cum ipse non appellaverit, sed ille Iohannes, contra quem lata sententia fuit. Et ideo non debuit sententia contra ipsum ferri, licet forsitan posset in expensis condemnari. Unde contra infra, de appell., Nicolao, ubi condemnatur appellans in expensis, quia non fuerit prosecutus nisi quo ad impetrandum. Et ibi non fuit processum super principali. Potest dici quod in illa decretali infra, de appell., Nicolao, hoc non fuit petitum. Ille Nicolaus tantum petiit alteram partem in expensis condemnari, quia non miserat sufficientem procuratorem. Hic vero petiit, ut procederetur ad sententiam informandam. Vel melius, hic fuit lis contestata, et sententia diffinitiva lata. Et ideo cum statutus esset terminus ad prosequendam appellationem, et altera pars non fuerit sufficienter prosecuta ad sententiam defendendam, contumax debet reputari, sive sit pars appellata sive appellans, quia iudex appellationis altera parte absente debet procedere ad cassandam vel confirmandam sententiam, C. de temp. appel., cum anterioribus § illud; 2. q. 6, ei qui § appellatore; et infra, de appell., per tuas, ubi de hoc est expressum, qui a non misit nuncium sufficientem, sibi imputet. Nec potest dici quod citata non fuerit, quia terminus constitutus ad appellationem prosequendam ab appellante vel iudice, vicem obtinet peremptorii, ut eo elapso perinde procedatur ac si peremptorie sit citatus, infra, de appell., saepe. Et nota quod hic appellatus tenetur mittere nuncium sufficientem ad appellationem prosequendam, si terminus sit praefixus a iudice vel ab appellante, et appellans eodem modo, alias finietur causa altero prosequente legitime. Et hoc est cum lis est contestata, et appellatur a diffinitiva sententia, sive post litem contestatam, ut hic habes; alias in expensis punitur, ut dicit illa decretalis infra, de appell., Nicolao, quia ibi non fuit lis contestata, et appellatum fuit a gravamine. Unde non poterat procedi ad sententiam altera parte absente. Unde punitur tantum in expensis, quia non venit sufficienter instructus. Si vero appellatio ante litem contestatam a iudice recepta non fuit, nec ab adversario approbata. Tunc sufficit appellanti mittere procuratorem ad impetrandi et contradicendum, infra, de appell., interposita § 1; salvo eo quod dicitur infra, de appell., extravag. cordi. Sed cum appellatur a sententia diffinitiva, non refert utrum appellatio approbetur ab adversario vel iudice, salvo eo quod dicetur infra, de appell., extravag. cordi. Sed considerantur utrum terminus sit praefixus a iudice, vel ab appellante. Et tunc utraque pars tenetur mittere sufficientem procuratorem ad totam causam, ut hic patet. Alias procederetur contra absentem tamquam contumacem, ut hic patet, et infra, de appell., interposita.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.