Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.25 Cum venisset
tit. De testibus et attestationibus · 5 glosses
Urbanus III.Incipit Cum venisset ad · alleged in the gloss as de testib., cum venisset — 7× per the register · find the allegations →
Confirmetis
Haec confirmatio habetur perinde ac si per Papam facta fuisset, arg. C. de vet. iure enucl., Deo auctore § sed neque, in fi.
Egerit
Supra, de offi. deleg., gratum; ff. de pacti., tale pactum § 1; ff. de Maced., si filius; C. de re iud., ad solutionem; et infra, de re iudic., quod ad consultationem; et ff. de minor., si filius. Arg. ex hoc loco quod mortuo etiam mandatore re integra possunt procedere iudices de consensu partium, et hoc concedunt quidam. Contra dico, quod partes non possunt ammodo eis dare iurisdictionem ex litteris illis, cum iurisdictio iam sit finita per mortem mandantis, arg. optimum supra, de offi. deleg., significantibus, quia actio semel extincta amplius non reviviscit, de conse. dist. 4, quaeris; et ff. de solut., quae res § aream; C. de remiss. pign., cum ex causa. Et privatorum consensus eum non facit iudicem qui nulli praeest iudicio, C. de iuris., privatorum. Et hoc probatur ff. si cert. pet., eius qui in provincia, vers. nam et si tibi in hoc nummos etc. Et quod dicit postea egerit, scilicet post appellationem, supra, de offi. deleg., gratum. Et intellige quod citatio facta fuit ante mortem delegantis, ut dicit illa decretalis supra, de offi. deleg., gratum. Et sic perpetuata fuit iurisdictio, ut ibi dicitur. Haec decretalis loquitur de eodem facto cum illa supra, de offi. deleg., gratum. Dicit magister Gott. quod ipso iure non expirat mandatum morte mandatoris sed per exceptionem. Unde quae per exceptionem expirant, possunt a partibus relaxari. Ideo potest iudex procedere, et valet si nihil opponatur, arg. ff. de bonor. poss., sed cum patrono; et ff. de bonor. poss., Paulus; infra, de re iudic., inter monasterium. Arg. de hoc plura invenies supra, de rescript., ad audientiam 2, in ultima glossa.
Iustitia
Quae tribuit unicuique quod suum est, Inst. de iust. et iure, 1. resp.; et 12. q. 2, cum devotissimam.
Si quae
Cum dicit primo quod sententia confirmetur, quare dicit hoc? Dicas quod plura capitula et penitus diversa erant, et super quibusdam fuit lata sententia, super quibusdam non. Sic supra, de testib., causam quae 2.
Renunciatum
Si renunciatum fuisset, licet nullos testes produxerit pars illa quae renunciavit, non est ulterius ad hoc admittenda, quia licitum est cuilibet renunciare iuri suo, 7. q. 1, quam periculosum; et C. de pacti., si quis in conscribendo. Arg. ad hoc quod non est licitum redire ad hoc quod semel renunciaverit, C. de reb. credit., si quis iusiurandum. Et remittentibus actiones suas non est amplius recursus dandus ad eas, ff. de aedil. edict., quaeritur § si venditor. Vel etiam si aliqui recepti fuerint et renunciant productioni, alios postea inducere non possunt, infra, de testib., de testibus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.