The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.19 Causam quae

tit. De testibus et attestationibus · 4 glosses
Idem Abbati et Fratribus de Martura.Incipit Causam quae vertitur · alleged in the gloss as de testib., causam quae 2 10× per the register · find the allegations →
Aliis capitulis
Novis scilicet pendentibus tamen ex antiquis. Et est arg. quod pariter in causa consultationis sicut in causa appellationis possunt testes induci super novis capitulis, quamvis attestationes sint publicatae. Vel intellige super capitulis antiquis super quibus nondum fuerant aliqui testes receptis, et hoc verius videtur. Cum enim plura capitula sive negotia penitus diversa committuntur, bene possunt testes recipi et publicari super uno et non super alio, postea possunt recipi super alio, et possunt etiam tractari diversis temporibus, ff. de recepti., quod tamen, 1. resp.
Noviter
Nota quod lite pendente privilegium seu indulgentia impetrata super re litigiosa in praeiudicium alterius partis non valet, ut hic patet, et supra, ut lite penden., dilectus, ubi de hoc; et in Auth. in med. lit. non fier. sac. § si vero, coll. 8; et infra, de privileg., dudum.
Commisimus
Arg. quod postquam causa commissa est iudicibus, res praesumitur esse litigiosa, ita ut indulgentia sive privilegium super ea impetratum non valeat, ff. de excusat., tutor petitus, in princ.
Rationi
Sed quare dicit obvia rationi, cum privilegia indulgeantur contra ius commune, 3. dist., privilegia; et 7. q. 1, petisti; et 26. q. 2, non statim; et 26. q. 2, non exemplo; 16. q. 1, hinc est; et 100. dist., contra morem; et C. de legi. et const., leges 1, in fi.; ff. ad municip., municipem; C. de thesaur., nemo, lib. 10. Unde sic debet exponi obvia rationi, id est, consuetudini, et rationabili cursui privilegiorum obviare videbantur, quod esse non debet. Nec valent privilegia quae nimium laedunt, arg. infra, de decim., suggestum; et infra, de verb. sign., quid per novale; et arg. C. de precib. imper. offer., quotiens; et C. de precib. imper. offer., nec damnosa. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.